Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

CARALIS PANEGYRICUS CIVIBUS
CARALITANIS DICTUS

CARALIS PANEGYRICUS CIVIBUS
CARALITANIS DICTUS

I. [1] Etsi quadam naturae vi ea libentius audire cupimus quae tum nobis tum patriae usui et voluptati futura sint, praecipue tamen ea ardentius expetimus quae patriam ab infamia vindicant eamque, veritate detecta, celebriorem efficiunt. Quis enim vestrum non minus avido animo Romae laudes quam Caralis auditurus sit? [2] Non tam quia haec urbs vestra est, cuius laudes vestras esse ducitis, quam quod illius encomia passim, omnibus nota, omnes fere auctorum paginas oblevere; huius vero non obviae cunctis atque ideo pluris faciendae.

06 Civibus