(c.42v.) 1 Die veneris septimo Julii anno ab Incarnatione domini MCCCCLXXX primo.
2 Pro generali constituto canonicus Franciscus Puliga intus ecclesiam beati Nicholay de Silogue, omnibus melioribus modo uno
jure, rango et forma quibus melius et efficacius de jure potuit et debuit renunciavit canonicatum de Niedu pleabaniamque de Mores finiti melius etc., et hoc in posse reverendi domini Petri de Serra vicarii et canonici sorrensis. Presentibus: ibidem domino Batista Pilo, Francischo de Serra, Petro de Serra, Salvatore Solinas, Leonardo Masala, Petro Sanna, laycis habitatoribus ville de Silogue ad promissa vocatis specialiter et assumptis.
3 Facta fuerunt hec omnia in posse mei notarii Anthonii Cano, notarii apostolici et regii et hoc ad requisicionem earundem parcium et quia ubique fides plenaria adhibeatur meae artis notarie hic appono signum.