Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Il Registro di San Pietro di Sorres [309]

(c.64v.) 1 †…† ut archipresbiter †…†dicio in omnibus ecclesie cattedrali †…† vel maior pars canonicorum inspectis proventibus et parochatibus canonicarum ipsarum cuiuslibet residentiam faciant personalem et de bonis canonice in una domo vescantur atque sub uno tecto dormiant et quiescant ut simul cuncti ad sanctam ecclesiam in convento divinum officium diurnum pari- ter et nocturnum studiose celebrent †…† penam suspensionem infligendo, e mandat suffraganeis ut faciant hoc statutum servare, detrationem qui altario servit etc. sic, et contra qui altario aut sacrario non servint de eo non vivant.

2 Item si aliquis clericus alicuis diocesis constitutus in sacris tenuerit concubinam publicam seu †focariam† aut amantem et non respuerit, condempnet eum eius diocesanus pro facultatem et qualitatem rerum suarum, si non se correxerit usque a X liras solidos, pro qualem vicem et si post tertiam vicem non abiesserit ita quod non possit haberi sinistra suspicio, privari poterit per diocesanum.

3 III. Item quicumque parrochialem habet ecclesiam non nisi per se ipsum personaliter deservat residendo ibidem nec se absentat nec moram alibi facquerit, inhibentes districte ne rectores eccle- siarum ad servente sue ecclesis presbiteros recipiant conductivos, nec futuros redictus vendant, †…† ad firmam ipsas ecclesias cum redictibus illarum sub certo precio. Si quis non prevaricator hoc extiterit absque sui prelati licencia speciali et inscriptis puniatur iuxta arbitrium sui prelati ita ut fructus illius anni in utroque casu supradicto perdant etc.

4 VIIII. Statuitur ut presbiteri et in sacris constituti tabernas evi- tent et ne portent scisas vestes sub pena V solidorum.

5 XI. Statuitur ut presbiteri in primo anno sui presbiteratus faciant sibi sacras vestas cum quali valeant sepelliri si moriant.

6 XII. Statuitur ut omnes rectores ecclesiarum tam superiores quam inferiores pro suis predecessoribus inmediatis faciant anni- versarium.

7 XIII. Statuitur ut nullus clericus in sacris constitus andet sub dominis secolaribus nec presumat exercere aliquod officium seco- lare qui Deo militant non debent se implicare negotiis seculari- bus. Si quis adverus hoc venire temptaverit et amonitus a suo dio- cesano non emendaverit tamdiu sit a ministerio alienus quousque se emendaverit. Si diocesanus fuerit negligens noverit se suspen- sum per annum.

8 XVI. Subtrahentes bona ecclesiarum sunt ipso facto excomuni- cati si post admonitiones non redierint seu restituerint et terras, possessiones et alias res non dimiserint expedictas et mandatur ut publicetur hoc statutum.

9 XVII. Statuitur ut excomunicatus ab uno episcopo, si requiea- tur habeatur et pro excomunicatus ab hiis cui denunciabitur per excomunicationem pena et suspensionis ab ingressu ecclesie per unum mensem.

10 XX. Statuitur ut nullus sine licencia audeat celebrare in eccle- sia aliena.

11 XXI. Statuitur ut nullus sine licencia sui diocesani audeat excomunicare sub pena XX solidorum et que sentencia sit nulla etc.

12 XXII. Statuitur ut nullus rem ecclesiasticam seu ornamentum ut sunt calices, paramenta etc. audeat impignorare seu possessio- nes et animalia feminis generis sub pena excomunicationis quam incurrat ipso facto.

13 XXIII. Statuitur ut nullus audiat confessionem alterius paro- chiani sine speciali licencia vel absolvat aliquem qui de sua paro- chia non existat. Si quis contra fecerit puniatur pena pecuniaria ad arbitrium sui diocesani.

14 Statuitur ut omnes rectores moneant suos ut extremam unctio- nem recipiant, quam si renuerint ecclesiasticam careant sepultu- ra. Sacerdos qui neglexerit invitare vel sepellire condempnetur in solidos X diocesis.

15 Statuitur ut nullus optinat nec petat beneficius vacans a domi- nis secularibus. Si quis contra hoc venitur sit inhabilis ad que- cumque beneficia ecclesiastica.

16 Statuitur ut nomina confitencium singulis annis inscribantur a propris sacerdotibus.

17 Statuitur ut pueros in triduum baptizentur post ortum et tamen duos patrinos recipiant sub pena X solidorum.

18 Statuitur ut episcopi diocesani sua diocesim semel in anno habeant visitare et corrigenda corrigant †…† dum corriguntur a suis prelatis favorem dominorum temporalium petunt †…† ne possint corrigere a suis prelatis †…†.

 

 

[309], 7 ≡ nec