Pietro, re di Cagliari, rinnova col presente atto le convenzioni già intervenute tra lui e i Genovesi nel 1174 (1), e dippiù stringe co’ medesimi alleanza offensiva contro Barisone di Arborea, e difensiva pe’ propri Stati, e promette il pagamento del residuo suo debito di lire 1500 verso il comune di Genova.
(…, 5 aprile (2)).
Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., pag. 107 v.
In nomine Domini amen. Ego iudex Petrus Dei gratia et rex Karolitanus iuro ad sancta Dei evangelia, quod ab hac hora in antea dabo etiam et do mercationem mei iudicatus Ianuensibus sine omni drictu, nec permittam aliquem Pisanorum in toto meo iudicatu negotiari ad meum posse, nec tenebo, nec faciam venire, et si forte ibi venerint, non permittam illos ibi stare ultra dies tres ex quo scivero; quod si ad predictum terminum non recesserint, tunc Ianuenses, qui in meo iudicatu fuerint, habeant potestatem in toto meo iudicatu accipiendi res et personas ipsorum sine mea contradictione, et ego dabo in hoc consilium et ausilium meum Ianuensibus ad meum posse, nisi quantum licentia consulis aut consulum comunis Ianue remanserit. Do quoque eisdem Ianuensibus portum Grotte cum pertinentiis suis, sicut Pisani habebant. Do eciam illis salem ex salinis ad colligendum libere, et quibus ipsi dare voluerint, et non permittam aliquem Pisanorum accipere de sale ad meum posse dono vel precio, sine voluntate consulum et comunis Ianue, et dabo comuni Ianue a proximo festo Purificationis Sancte Marie usque ad annos decem per singulos libras quingentas denariorum Ianue, aut valens in auro vel argento sive mercibus, aut denariis secundum quod valebunt in terra de Kalari, ad laudamentum unius negotiatoris de Ianua et alterius de Ka; qui inde veritatem dicere bona fide per sacramentum teneantur. Do quoque illis curtem de Ceparaxi, cum servis et ancillis, et rebus ad se pertinentibus mobilibus et immobilibus. Iuro etiam salvare Ianuenses in rebus et persona in toto iudicatu Kalaritano bona fide sine fraude, pro posse meo facere illis racionem sicut Sardis illis facio bona fide, si pax quam inter me et iudicem Arboree ab archiepiscopo Pisano consule ad presens componi credimus ab aliqua partium fracta fuerit, recuperatis tamen pignoribus et obsidibus, quos pro illa pace forte dedero, et quos bona fide et sine fraude recuperabo. Si Ianuenses pro rebus suis a iudice Arboree recuperandis, vivam guerram eidem iudici fecerint, ego pro posse meo cum Sardis de Kalari eos adiuvabo, et non faciam pacem vel treuguam cum eo, aut finem sive guerram recreducam, donec quod Ianuenses vivam guerram illi fecerint, sine licencia consulis comunis Ianue, et de toto illo, quod de guerra illa acquisiero, dabo medietatem consulibus comunis vel eorum misso bona fide; et si consules comunis Ianue vel eorum nuncius aut comune Ianue in Sardineam cum exercitu ascenderint vel miserint pro succursu michi prestando, et ab inimicis me defendendo, ego dabo illis victualia, ex quo in Sardineam pervenerint, et in reditu usque Ianuam sufficienter, et dabo militibus equos, et de quarto in quartum annum semper iurabo sacramentum totius iste convencionis firmum habere ad dies octo postquam a consulibus comunis Ianue, vel comune Ianue, aut eorum misso inde fuero appellatus vel requisitus et ad presens faciam iurare homines quadrigentos laicos mei iudicatus, quos nuncius consulis comunis Ianue voluerit, quod hanc conventionem inter me meosque heredes et comune Ianue totam firmam et ratam omni tempore vite sue tenebunt, et tenere conabuntur, et de libris MD debiti veteris, quod comune Ianue debeo solvam, bona fide nuncio comunis Ianue medietatem usque proximum festum Sancti Martini, et aliam medietatem usque ad proximas kalendas februarii in mercibus terre mee, videlicet in illis mercibus, quas Sardi Ianuensibus vendere, et Ianuenses a Sardis emere soliti sunt, in extimatione unius Ianuensis et alterius Sardi, qui sacramento teneantur res illas bona fide extimare. Et si perdidero regnum Kalaritanum, et consules comunis Ianue vel comune Ianue, aut exercitus eorum illud inde ad expensas omnes comunis Ianue recuperaverint recuperato regno bona fide infra tres annos si potero reddam comuni Ianue medietatem de eo quod in exercitu illo expendisse poterit ostendere.
Quinta die intrantis aprilis.
Atto.
Rollandinus de Richardo sacri palatii notarius suprascripta instrumenta conventionum pactorum, et aliorum negotiorum iudicatuum Sardinee, extraxi et exemplavi ex registris autenticis comunis Ianue scriptis manibus diversorum notariorum, sicut in eis vidi et legi, nichil addito vel dempto, nisi forte littera vel sillaba titulo seu puncto abreviationis causa sententia non mutata, de mandato tamen domini Danii de Osenayge civitatis Ianue potestatis, presentibus testibus Iohanne Bonihominis, Loysio Calvo cancellariis comunis Ianue, et Iacobo de Albario notario, millesimo tercentesimo primo, indicione decima tertia, die vigesima iunii.
NOTE
(1) Ved. sopra, carta N° CII.
(2) Manca la indicazione dell’anno; ma credo che la presente convenzione debba riferirsi all’anno 1176.