Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – CXX

I consoli del comune di Genova fanno le stesse promesse e si assumono gli stessi obblighi contenuti nella precedente convenzione del 24 novembre 1186 verso Barisone II di Torres, rappresentato dal di lui genero e procuratore Andrea Doria.

(1186, 30 novembre).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., pag. 102.

In nomine Domini amen. Nos Ianue consules de comuni Ugolinus  Mallonus, Raimundus de Fresia, Wllielmus Tornellus, Guilielmus Aurie, Amicus Grillus, et Guillinus Pipier convenimus et promittimus tibi Andree Aurie per ipsum Baresonum iudicem turritanum socerum tuum cuius procurator ex istis et heredes eius, qui post eum iudices erunt, et ea convenient et iurabunt comuni Ianue que ipse iudex convenire debet ac iuramento firmare, quod salvabimus et manutenebimus ipsum et homines eorum in toto posse et districtu nostro in terra et aqua rebus et personis sanos et naufragos bona fide. De universis lamentationibus, quas ipse iudex et eius heredes, qui post eum iudices erunt sicut dictum est, aut aliquis hominum ipsorum fecerit contra aliquem Ianuensem vel de districtu Ianue tenebimur per bonam fidem iusticiam complere infra viginti continuos dies et antea si poterimus bona fide secundum leges romanas et bonos usus, nisi quantum iusto Dei impedimento aut licentia conquerentis remanserit. Si vero iustum Dei emerserit impedimentum eo transacto pariter tenebimur, usque ad completam iusticiam, simili modo, et si lamentator nobis terminum forte elongaverit, ad faciendum exhibere iustitiam termino constituto, tenebimur sine fraude.

Si quis de terra iudicis turritani Ianuam negotiatum venerit libere debet et expedite ibi negotiari, sine omni dricto et omni ractione ad comune Ianue pertinente. Si amodo guerra vel guerre inter ipsos iudices et Pisanos emerserit vel emerserint, vel Pisani eis guerram fieri fecerint, nos tenebimur per bonam fidem eos pro comune inde usque ad finem ipsius guerre vel guerrarum adiuvare. Nec ex ipsa guerra vel guerris finem vel pactum ullum faciemus nos vel consules comunis qui pro tempore fuerint, aut comune Ianue sine ipsis iudicibus et eorum salvamento. De hiis sane omnibus firmiter observandis et bona fide complendis sub debito iuramenti facimus teneri intraturos post nos consules, et illi alios, et sic deinceps per temporis successionem, et speciale capitulum in brevi consiliorum comunis, et in brevi compagne ex hac conventione fieri facimus et collocari, sic ut quicumque de cetero consul fuerit vel ianuensem compagnam iuraverit, de hac conventione inconcusse observanda et bona fide adimplenda teneatur. Actum Ianue in capitulo consulum, de comuni, testibus ad hoc convocatis Simone Aurie, Idone de Carmadino, Lanfranco Rocio, et Iohanne Cintraci. Anno dominice nativitatis millesimo, centesimo, octuagesimo sexto. Indicione quarta, ultimo die novembris.

Wlielmus calige pallii (1) notarius et cancellarius Ianue precepto supradictorum consulum scripsi.

Atto Placentinus notarius sacri palatii hoc exemplum transcripsi, et exemplificavi ab autentico publico manu quondam Guillielmi Calige pallii scripto, et ab alio sicut patet in fine dicti exempli diviso per alfabetum sicut in eo vidi et legi, nichil addito vel dempto, preter forte litteram vel sillabam titulum seu punctum et hoc causa abreviationis, vel melioris lecture, titulos scilicet in litteras, vel litteras in titulos permutando, et erat dictum autenticum plumbeo sigillo bullatum, in quo erat ab una parte forma episcopi ab umbelico superius signantis cum dextera et in leva  librum tenentis, circa quam formam erant intra circulum interiorem littere tales. S. Silus in cuius circumscriptione erant crux et littere tales. † Januensis Archipiscopus, ab alia vero parte eiusdem sigilli erat forma civitatis, in cuius circumscriptione erat crux similiter et littere tales. † Civitas Januensis ad cuius exempli corroborationem iussu domini Pegoloti Viguezonis de Girardino Ianuensium potestatis subscripsi et redegi in publicam formam.

NOTE

(1) Pallii, abbrev. di pallatii.