Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXXXI

L’imperatore Federigo Barbarossa concede in feudo al comune di Pisa, rappresentato dal suo console Uguccione, la intiera isola di Sardegna, rivocando tutte le concessioni anteriori della medesima da lui fatte a qualunque altra città, o persona, e nominativamente quella già fatta  al duca Guelfone.

(1165, 17 aprile).

Dal Lunig, Codex Italiae Diplomat., tom. I., pag. 1055.

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis.

Fridericus divina favente clementia Romanor. Imp. Augustus.

Dignitas et excellentia Romani imperii tanta bonitate, et pietate usque ad haec nostra tempora semper exuberavit, quod suorum merita fidelium oculo clementiori respicere, et largitatis suae beneficia eis potius augere, quam minuere consuevit. Ibi enim merito locantur beneficia, et premia honoris, ubi et devota servitia refulgent, et fidelitas ipsa absque omni signo fallaciae immobilis, et constans perseverat. Huius rei causa Pisanam civitatem, quae inter alias civitates per principatum dignitatis caput extulit, quae etiam ab imperii fidelitate tempore adversitatis nunquam recessit, titulo honoris, et ampliori beneficio largitatis dignam duximus honorandam, sicut in sequentibus evidenter declaratur.

Cognoscant igitur universi fideles imperii per Italiam constituti praesentes, et futuri, quod nos ex nostra imperiali gratia et largitate, ex consilio principum nostrorum damus, et concedimus, atque tradimus in feudum tibi Uguccioni Pis. civit. consuli pro communi Pisanae civitatis recipienti totam insulam Sardiniae cum suo districtu et pertinentiis, et nominatim Turrim, Calarim, Arboream et Galluriam (1); et damus, et concedimus, et confirmamus in feudum tibi pro comm. civitatis Pisanae recipienti plenam, omnemque potestatem, atque iurisdictionem, et districtum, et totum, quod in Sardinia est, et quod futurum est, et quod regno, et imperio pertinet, aut pertinuit, vel pertinebit. Quae omnia tibi pro communi Pisanae civitatis in feudum damus, concedimus, et tradimus per vos, et vestros successores in perpetuum, et nullum ius alicui, vel dationem concedimus, aut faciemus in ipsa insula, nec de ipsa insula ullo tempore contra liberam voluntatem universitatis Pisanae, et si quam dationem alicui civitati, aut duci Guelfoni, vel alii inde fecimus, aut alicui personae, cui nos dedissemus, eam nunc revocamus (2), et tibi pro communi civitatis Pisanae in feudum concedimus, et damus tibi consuli pisano, et caeteris consulibus pisanis  potestatem ingrediendi in possessionem omnium, quae supra leguntur, et sic per sceptrum nostrum, et vexillum te Uguccionem consulem pisanum pro commune pisanae civitatis investimus. Concedimus quoque tibi pro communi pisanae civitatis in feudum et damus haec omnia praedicta cum omni integritate, cum omni iure, et pertinentiis suis, cum montibus, vallibus, planitiis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, mercatis, argenti fodinis, piscationibus, paludibus, cimetis et incimetis, thelonicis, ripaticis, divisis et indivisis, et cum omnibus quae dici vel nominari possunt; et quod nos firmam tenebimus supradictam dationem, concessionem, sive traditionem, nec rumpemus per nos, nec per alium. Dilectus princeps noster Uldericus dux Boemiae ex nostro mandato in nostra praesentia sacramentum praestitit. Statuentes igitur iubemus, ut de caetero nullus archiepiscopus, nulla civitas, nulla potestas, nullum commune, nullaque persona magna, vel parva praedictos fideles nostros Pisanos molestare, vel inquietare in hac nostra datione aliquatenus praesumat. Si quis autem hanc nostram auctoritatem invadere praesumpserit, mille libras auri optimi pro poena se compositurum cognoscat, dimidium fisco nostro, et dimidium omnibus fidelibus nostris. Ut autem hac verius credatur, et ab omnibus inviolabiliter observetur praesentem in paginam scribi, et aureo nostrae maiestatis sigillo iussimus eam insigniri, adhibitis idoneis testibus, quorum nomina sunt haec: Thrillinus Treverensis archiepiscopus, Villelmus Bambergensis episcopus, Hermanus Herffeldensis abbas, Curradus Palatinus comes Rheni, Fridericus dux Svevorum filius regis Curradi, Uldericus dux Boemiae, Marquardus de Brombach, Albertus comes de Dihingen, Gerardus comes de Heringen, comes Otto de Ruberch, Ulricus de Hormtngon, Vuercherius de Huden, Bertoldus de Scovvenbineh, Henricus mariscalcus de Poppenheim, Camerarius de Minnesnberch, Curradus Pinerna, Rodulphus Dapifer, Rodrigus Camerarius, Uvernerus de Bombanch, Everardus de Reumburg, Bertoldus de Scamperberch et alii quamplurimi.

Loco † signi.

Dom. Friderici Romani Imperatoris invictissimi.

Ego Christianus cancellarius vice dom. Rainaldi Coloniensis electi Italiae Archicancellarii recognovi.

Acta sunt haec anno Dominicae incarnationis M.C.LXV. indict. XIII regnante domino Friderico Rom. Imperat. Invictissimo, anno regni eius XIV imperii vero XI an. feliciter. Dat. in regali curte Franchfurti XV kal. maii.

NOTE

(1) I Pisani, che ben conoscevano l’isola, la quale già da un secolo e mezzo formava l’oggetto delle loro interessate ambizioni, furono solleciti a far dichiarare esplicitamente dall’imperatore Federigo, che nella concessione loro fatta si comprendevano i quattro Giudicati di Torres, di Cagliari, di Arborea e di Gallura, nei quali appunto tutta l’isola era divisa.

(2) Il Barbarossa nomina bensì il suo zio Guelfo duca di Spoleto (chiamato qui Guelfone), cui nel 1152 avea conceduto la Sardegna, ma tace intieramente di Barisone di Arborea, cui pochi mesi prima della presente infeudazione ai Pisani avea accordato il titolo di Re, la sovranità e la investitura dell’isola, mediante lo sborso di quattro mila marchi di argento anticipati dai Genovesi. Forse in Francoforte egli ebbe vergogna di disdire e rivocare ciò che poco innanzi avea fatto e giurato solennemente in Pavia, abbenchè fosse un famoso barattiere di regni e di provincie.