Il Pontefice Alessandro III accorda ai monaci di Vallombrosa privilegio apostolico per le chiese e monisteri che possedevano in Italia, e fra questi pe’ due monisteri di S. Paolo Pisano, e di S. Venerio in Sardegna.
(1168, 14 febbraio).
Dal Lami, Monum. Eccl. Flor., tom. I, col. 545 e seg.
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Iacobo Vallumbrosano abbati, eiusque fratribus, tam presentibus, quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Desiderium, quod ad religionis propositum, et animarum salutem pertinere dignoscitur (auctore Domino) sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur propositum vestrum, divina preeunte, ac subsequente clementia, religionis vestre simplicitas, bone opinionis odorem, et prope, et longe positis aspiravit. Nos vero provectui (annuente Domino) provectus adiungere cupientes, ad exemplar predecessorum nostrorum fel. mem. Paschalis, et Adriani Rom. Pontificum, cenobium vestrum pro B. Marie semper Virginis reverentia, cui dicatum est, sub Romane Ecclesie proprietate, et tutela, atque protectione Apostolice Sedis, suscipimus, et apostolice illud auctoritatis privilegio munientes, ab omnium personarum iugo liberum permanere decernimus, in primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui ibidem secundum Deum, et B. Benedicti regulam, noscitur institutus, perpetuis temporibus inviolabiter observetur: preterea quascumque possessiones, quecumque bona iamdictum cenobium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis rationabiliter (prestante Domino) poterit adipisci, quieta vobis et integra conserventur, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis etc…
Monasterium S. Pauli Pisani.
Monasterium S. Venerii in Sardinia etc….
Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hinc fructum bone actionis percipiant, et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. etc…
Datum Beneventi per manum Gratiani S. R. E. subdiaconi et notarii, decimo sexto calendas martii, indictione secunda, incarnationis Dominice anno MCLXVIII, pontificatus vero domini Alexandri PP. III. anno X.