Tregua per anni venticinque convenuta tra le due repubbliche di Genova, e di Pisa, ferma intanto rimanendo la pace già conchiusa fra le medesime nel 15 aprile 1288.
(1299 [1300 stil. Pis.], 31 luglio).
Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Docum. ant. Serie 3a, Mazz. 6°, N° 12.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ac beatae Mariae semper virginis. Beati Iohannis Baptiste. Beati Laurencii. Beati Georgii vexilliferi comunis Ianue. Beati Sixti et beatorum apostolorum Symonis et Iude ac totius curie celestis. Post longa bellorum tempora quibus inter comune Ianue et comune Pisarum nutrite sunt hoste humani generis instigante cuius nefas ingenium continua seductione molitur ad suggerendum lites et discordias seminandum graves inimicicie gravibus producte laboribus et multis guerrarum discriminibus involute redemptoris gracia superveniens ipsa comunia sue lucis claritate perfusa precisis rancoribus animorum et dissensionum propulsis turbinibus. previis tamen pluribus et per plures menses tractatibus habitis in civitate Ianue per tractatores utriusque comunis sub examine magnificorum virorum dominorum Conradi Spinule et Lambe Aurie capitaneorum comunis et populi Ianue qui summis studiis et exacta diligentia quoad tamen fieri potuit cum honore sui comunis super imminenti negotio vigilarunt perduxit existentibus potestate dicti comunis Ianue domino Alberto de Porta Laudensi de Papia milite. et abbate populi domino Nicolao Ferrario ad tranquilitatis et pacis dulcedinem in hunc modum. videlicet quia nobiles et discreti viri Lodisius Calvus cancellarius et sindicus dicti comunis Ianue de cuius sindicatu constat per instrumentum scriptum manu Bartholomei Pedebo notarii et cancellarii comunis Ianue die vigesimo quarto mensis instantis et cuius sindicatus tenor inferius continetur nomine dicti comunis ex una parte. et dominus Ganus Chiccolus de domo Lanfrancorum miles et Thomassius de Tripallo et Guido de Vada iuris periti cives pisani electi constituti et ordinati sindici et procuratores et nuncii comunis pisani per ancianos populi pisani habentes ad hoc potestatem et bayliam omnimodam sicut patet per scripturam scriptam in actis cancellarie pisani comunis et publicatam et redactam in publicam formam per Gerardum filium quondam Henrici de Vico pisanum notarium et scribam dicte cancellarie MCC. nonagesimo nono duodecimo kalendas februarii et cuius tenor inferius continetur et de sindicatu ipsorum constat per instrumentum scriptum manu Rainerii Andree dicti Testarli quondam filii iudicis ordinarii atque notarii. et dicte cancellarie pisani comunis scribe publici. Dominice incarnationis millesimo tricentesimo septimo decimo kalendas augusti et cuius instrumenti tenor inferius continetur nomine dicti comunis pisani ex altera de omnibus et singulis offensionibus iniuriis dampnis guastis incendiis robbariis depredationibus furtis homicidiis et similibus factis datis receptis et illatis hinc inde pervenerunt et pervenisse confitentur dictis nominibus sollennibus stipulationibus obligationibus promissionibus interrogationibus et responsionibus ad infrascriptas conventiones et pacta et transactiones.
In primis namque faciunt ordinant et statuunt dicti sindici nomine dictorum comunium inter se se treuguam duraturam ab hodie usque ad annos vigintiquinque et ultra per duos annos incipiendos ex quo dicta comunia vel alterum ipsorum cum denuntiatione mandaverit completo termino dictorum annorum vigintiquinque se nolle dictam treuguam servare qui duo anni incipiendi a die dicte denuntiationis ut supra vulgo appellantur de contramando. Promittentes sibi adinvicem dicti sindici dictis nominibus quod durante dicto tempore dicte treugue nec non et contramandi predicti predicta comunia nullam inter se in personis vel rebus in mari vel in terra molestiam vel iacturam rapinam incursionem vel dannum aliquod inferent seu dabunt nec unum alterum offendet modo aliquo vel ingenio sub pena que apponetur inferius in presenti contractu in quam penam incidat pars non observans quociens contrafecerit et possit ipsa pena per alteram partem peli et exigi cum effectu. Et quod durante ipsa treugua nulla novitas aut controversia iuris vel facti aliqua occasione vel causa ex contractu pacis facte in millesimo CCLXXXVIII. inter utraque comunia fiat vel moveatur a comuni Ianue comuni pisano vel singularibus personis comunis pisani salvis hiis que dicta sunt et infra dicentur dum tamen comuni Ianue non currant tempora vel prescriptio aliqua et non generetur preiudicium aliquod ipsi comuni Ianue vel singularibus personis comunis Ianue in hiis que continentur in contractu dicte pacis et de hiis que petere possent a comuni pisano et singularibus personis comunis pisani ex dicto contractu vel eius occasione sed ea omnia et singula que in dicto contractu continentur salva remaneant et illesa. Acto in predictis inter predictos sindicos dictorum comunium ex pacto sollemni et expressim habito inter eos nomine et pro parte ipsorum comunium quod omnia iura raciones et actiones que et quas dictum comune Ianue habuit habet vel habere posset in castro Castri quod appellatur Callarum et in gulfo et in toto territorio pertinentiis districtu et iurisdictione et iuribus quibuscumque ipsius castri et pertinentiarum suarum salva sint et integra permaneant predicto comuni Ianue non obstante aliqua temporis prescriptione cui prescriptioni predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani expresse renunciant promittentes et obligantes se dicto nomine predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte ipsius comunis Ianue nullo unquam tempore dictam prescriptionem opponere dicto comuni Ianue vel ea uti vel excipere contra ipsum comune Ianue, Sed possit dictum comune Ianue cum effectu sine aliqua exceptione iuris vel facti opposita vel opponenda per ipsum comune pisarum seu aliam personam pro ipso uti experiri et agere iuribus racionibus et actionibus sibi competentibus et competituris in predictis castro et gulfo et pertinentiis suis finita dicta treugua. Ita eciam quod per celebrationem presentis contractus in aliquo minime derogari videatur nec debeat nec sit derogatum predicto comuni Ianue in predictis iuribus actionibus et racionibus sibi competentibus et competituris in predictis castro et gulfo et pertinentiis suis et pro ipsis omnibus et quolibet eorum. Et quod etiam licitum sit predicto comuni Ianue vel suo certo nuncio sindico seu procuratori dictum castrum cum gulfo capere et tenere quandocumque ipsum castrum et gulfum quocumque modo habere poterit. Nec intelligatur propter hoc ipsum comune Ianue facere vel venire contra treuguam predictam non obstantibus aliquibus supradictis dummodo non faciat exercitum vel armatam ad ipsum castrum vel gulfum capiendum per vim nec guerram nec castrum fieri faciat vel imponat seu bastitam nec fortiliciam aliquam nec pedagium aliquod imponat in ipso territorio seu gulfo in mari vel in terra durante treugua predicta.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte ipsius comunis pisani promittunt et obligant se sollenniter predicto sindico comunis Ianue nomine dicti comunis Ianue ex pacto sollemni habito inter ipsos sindicos quod dictum comune pisanum in perpetuum et nullo unquam tempore molestabit vel molestari faciet impediet vel impediri faciet turbabit vel turbari faciet inquietabit vel inquietari faciet per se vel aliam submissam personam quocumque modo vel causa clam vel palam comune Ianue in possessione vel tenuta ville de Sassaro vel pertinentiarum suarum vel eorum seu alicuius eorum que comune Sassari tenet vel possidet in toto iudicatu turritano nec in possessione vel tenuta portus turritani nec in aliquibus aliis iuribus vel iurisdictionibus curiis vel curatariis vel quibuscumque aliis obventionibus vel iuribus competentibus vel competituris comuni Sassari vel predicto comuni Ianue in predicta villa Sassari vel in aliis supradictis seu aliquo eorum. Sed ipsum comune Ianue libere et quiete habere et tenere et possidere permittet predictam villam de Sassaro cum pertinentiis et portum turritanum cum omnibus hiis que tenet vel possidet dictum comune Sassari in toto iudicatu turritano et in qualibet parte seu loco de ipso iudicatu. Promittentes eciam et obligantes se predicti sindici comunis pisani nomine et pro parte ipsius comunis pisani predicto sindico dicti comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue quod decetero et in perpetuum dictum comune pisanum aliquam terram vel terras seu locum vel loca vel iurisdictionem vel possessiones vel tenutam in dicta villa Sassari vel suis pertinentiis vel in aliqua parte iudicatus turritani non acquiret vel acquiri faciet tenebit vel teneri faciet possidebit vel possideri faciet per se vel per alium. Item promittunt et se obligant dicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte pisani comunis predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue facere et curare et quod dictum comune pisanum curabit et faciet quod aliquis pisanus vel qui pro pisano habeatur seu distringatur sive sit masculus sive femina decetero in perpetuum aliquam terram vel terras locum vel loca vel iurisdictionem vel possessionem vel tenutam in dicta villa Sassari vel suis pertinentiis vel in iudicatu turritano vel aliqua parte ipsius non acquiret vel acquiri faciet tenebit vel teneri faciet possidebit vel possideri faciet. Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte ipsius comunis pisani ex causis predictis cedunt et mandant predicto sindico comunis Ianue recipienti nomine et pro parte ipsius comunis Ianue et in eum dicto nomine transferunt omnes actiones et raciones reales et personales directas utiles rei persecutorias penales et mixtas et omnia alia iura competentia ipsi comuni pisano in predicta villa de Sassari et pertinentiis et in portu turritano et in toto iudicatu turritano et in omnibus aliis iuribus et iurisdictionibus curiis et curatariis et quibuscumque aliis obventionibus dicte ville de Sassari et portus turritani et totius iudicatus turritani et occasione predictorum et cuiuslibet predictorum. Ita et taliter ut ipsum comune Ianue et quelibet persona legittima pro ipso ipsis possit uti agere experiri excipere replicare et defendere et generaliter omnibus modis uti et omnia facere que ipsum comune pisanum facere potest seu posset. Constituentes dicti sindici dicti comunis pisani dicto nomine dictum sindicum comunis Ianue et ipsum comune Ianue in predictis procuratorem ut in rem dicti comunis Ianue. Promittentes et obligantes se dicti sindici dicti comunis pisani nomine ipsius comunis pisani dicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte ipsius comunis Ianue predictam cessionem nullo tempore revocare vel infringere. Sed ipsam perpetuo ratam et firmam habere et tenere dicto nomine. Et quod dictum comune pisanum ratam et firmam habebit et tenebit inrevocabiliter et nullo unquam tempore contrafaciet vel veniet de iure vel de facto per se vel submissam personam.
Item predicti sindici comunis pisani supradicti nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant dicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte ipsius comunis Ianue nec non et Bartholomeo notario supradicto et michi Iohani notario quondam Moriconis de Asciano infrascripto tamquam publicis personis stipulationem ipsam recipientibus vice et nomine et pro parte dicti comunis Sassari et hominum ipsius comunis Sassari et hominum ipsius comunis Sassari generaliter particulariter et singulariter quod de aliquibus promissionibus vel obligacionibus penalibus vel sine pena puris vel condicionalibus vel in diem ex contractu vel quasi ex maleficio vel quasi que per comune Sassari vel aliquam personam pro ipso comuni Sassari actenus facte et promisse fuisse reperirentur predicto comuni pisano vel alicui alii pisano dictum comune pisanum vel aliquis pisanus decetero nullam petitionem requisitionem questionem litem vel controversiam faciet intentabit vel movebit in iudicio vel extra iudicium contra predictum comune Sassari vel homines aliquos ipsius comunis Sassari in personis vel rebus. Sed ex nunc dicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte ipsius comunis pisani libere et absolute quietant et absolvunt me Iohanem notarium supradictum et Bartholomeum notarium supradictum dicto nomine et predictum comune Sassari et omnes et singulos homines ipsius comunis ab omnibus et singulis supradictis promissionibus et obligationibus descendentibus ex contractu vel quasi ex maleficio vel quasi et ex quocumque alio iure vel causa. Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue et michi notario infrascripto et Bartholomeo notario supradicto tamquam publicis personis stipulantibus nomine et vice cuiuscumque interest vel intererit facere et curare quod comune pisarum faciet et curabit quod omnes servi et ancille qui seu que de iudicatu turritano decetero fugient ubicumque inveniantur in terris quas comune pisarum tenet aut tenebit possidet aut possidebit in futurum in insula Sardinee restituentur dominis suis post requisitionem factam ipsi comuni pisarum vel aliquibus tenentibus ipsos servos et ancillas usque menses tres computandos a die dicte requisitionis.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter dicto sindico dicti comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollemni habito inter eosdem sindicos dictis nominibus in predictis quod dictum comune pisanum in perpetuum et nullo unquam tempore molestabit vel molestari faciet impediet vel impediri faciet turbabit vel turbari faciet inquietabit vel inquietari faciet de iure vel de facto per se vel aliam submissam personam quocumque modo vel causa clam vel palam comune Ianue in possessione vel tenuta totius insule Corsice vel alterius partis ipsius insule nec in portubus predicte insule in mari vel in terra nec in aliquibus iuribus iurisdictionibus obventionibus vassallis homagiis angariis et perangariis realibus personalibus et mixtis pertinentibus de iure vel de facto ad dominium et proprietatem seu possessionem dicte insule nec de ipsa insula vel aliqua parte ipsius vel aliquibus pertinentibus ad ipsam insulam dictum comune pisarum se intromittet decetero de iure vel de facto. Sed permittet dictum comune Ianue libere quiete et pacifice habere tenere et possidere dictam insulam cum portubus et aliis omnibus supradictis iuribus et pertinentiis dicte insule in perpetuum. Et quod dictum comune pisarum decetero non acquiret vel acquiri faciet de iure vel de facto aliqua iura tenutam vel possessionem in dicta insula Corsice vel in aliqua parte ipsius vel in aliquibus castris locis portubus in mari vel in terra hominibus vel iurisdictionibus dicte insule vel in aliqua parte seu loco dicte insule vel portuum nec de ipsa insula vel hiis seu aliquo eorem que supradicta sunt in capitulo quod loquitur de Corsica dictum comune pisarum se intromittet per se vel per alios de iure vel de facto vel alicui pisano vel non pisano cuiuscumque generis vel condicionis seu dignitatis sit se intromittenti de dicta insula de iure vel de facto vel de portubus iurisdictionibus hominibus vel locis supradictis generaliter particulariter et singulariter designatis et specificatis opem vel consilium verbis vel factis vel instigatione aut consilio dabit vel dari faciet publice vel occulte. Item predicti sindici dicti comunis pisani pro parte et nomine dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollempniter dicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollemni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus facere et curare. Et quod dictum comune pisarum curabit et faciet quod aliquis pisanus seu qui pro pisano habeatur seu distringatur decetero et in perpetuum aliquam terram vel terras locum vel loca vel iurisdictionem vel possessionem vel tenutam in dicta insula Corsice vel in aliqua parte ipsius vel in aliquibus portubus dicte insule in mari vel in terra vel in aliquibus iuribus iurisdictionibus obventionibus vassallis homagiis vel in aliquibus aliis pertinentibus ad ipsam insulam vel ad aliquam partem ipsius vel ad portus ipsius insule in mari vel in terra de iure vel de facto non acquiret vel acquiri faciet tenebit vel teneri faciet possidebit vel possideri faciet per se vel alios. Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter dicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus quod comune pisanum banniet et banniri faciet forestabit et forestari faciet iudicem de Cinercha et uxorem filios et filias et uxores filiorum suorum que sunt vel pro tempore fuerint et sequaces et successores ipsorum et descendentes ex eis et quolibet eorum sive de legitimo matrimonio sive non utriusque sexus rebelles comunis Ianue quousque venerint ad mandata comunis Ianue seu quousque essent rebelles comunis Ianue vel inobedientes. Et quod dictum comune pisanum non permittet predictos vel aliquem eorum habitare morari vel stare in civitate seu districtu comunis pisani nec in aliquo loco quem dictum comune pisanum vel aliquis pisanus seu qui pro pisano distringatur tenet aut tenebit decetero donec fuerint inobedientes comuni Ianue.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant dicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus quod dictum comune pisanum faciet generale devetum sub penis personarum et haveris quod aliquis pisanus seu qui pisanus vel pro pisano distringatur non accedat decetero ad terras aliquas quas tenet vel tenebit iudex Cinerche vel eius successor cum mercibus vel sine mercibus nec merces illuc deferat vel deferri faciat vel merces inde extrahat vel extrahi faciat. Et quod eciam aliqua alia persona de civitate pisana vel districtu pisano non extrahat vel extrahi faciat deferat vel deferri faciat ad terras quas tenet vel tenebit dictus iudex Cinerche vel eius successores de terris quas tenet vel tenebit dictus iudex Cinerche vel eius successores nec de terris quas tenet vel tenebit dictus iudex Cinerche vel eius successores ad terras comunis pisani quousque steterint in dicta rebellione seu contumacia.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte comunis Ianue supradicti facere et curare et quod dictum comune pisanum curabit et faciet quod nec ipsum comune pisanum nec aliquis pisanus seu districtualis pisanus vel qui pro pisano appelletur seu distringatur perpetuo rehedificabit vel rehedificari faciet habitabit vel habitari faciet laborabit vel laborari faciet bonificabit vel bonificari faciet insulam planose nec aliqua edificia ibi faciet vel fieri faciet construet vel construi faciet nec vetera reficiet vel fulciet.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico dicti comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue facere et curare quod dictum comune pisarum faciet et curabit quod si aliquod lignum navigabile vel ligna navigabilia ianuensium vel alicuius seu aliquorum districtualium Ianue seu qui pro ianuensibus appellentur seu distringantur eundo vel veniendo vel redeundo de quibuscumque mundi partibus de extra districtum pisanum et intelligatur predictus districtus in isto presenti capitulo a Castilliono Piscarie usque ad faucem Sercli ipsius locis comprehensis. cum grano ordeo mileo vino castaneis vel aliis quibuscumque blaudis leguminibus carnibus caseo vel axunzia vel quibuscumque aliis victualibus intraverit vel venerit seu intraverint vel venerint casualiter vel ex proposito ad aliquem portum locum seu terram comunis pisani seu aliquorum pisanorum qui vel que per comune pisanum seu aliquem pisanum distringatur aut in futurum distringi contingerit licitum erit et ex nunc licitum sit ipsi ligno vel lignis et hominibus ipsius ligni seu lignorum ipsorum exire de predictis portubus seu locis vel terris et venire ad civitatem et districtum Ianue et ad alia quelibet loca ad eorum voluntatis arbitrium non obstante aliquo deveto facto vel faciendo in perpetuum per comune pisanum vel aliquos de ipso comuni nulla dacita seu exactione exigenda ab eis nec gravamine vel impedimento aliquo inferendo predictis lignis vel hominibus ipsorum lignorum impositis vel imponendis per ipsum comune pisanum vel aliquem de ipso comuni. Sed libere quiete et absolute possint de predictis portubus terris et locis recedere ut superius dictum est.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter dicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte comunis Ianue se facere et curare dicto nomine et quod dictum comune pisanum curabit et faciet quod nec ipsum comune pisanum nec aliqua alia persona undecumque ipsa persona sit salem extrahet decetero de locis Sardinee que dictum comune pisanum vel aliquis pisanus seu qui pro pisano appelletur vel pro pisano distringatur tenet vel possidet seu tenebit vel possidebit deferet nec deferri faciet nec portabit nec portari faciet ultra caput Bulsani nec ultra caput Passari nec ultra insulam Malte in perpetuum. et quod comune pisanum et officiales ipsius comunis faciet interponi ab ementibus vel deferentibus salem bonam et idoneam satisdationem de soldis tribus Ianue pro qualibet mina salis seu de tot soldis et denariis pro qualibet mensura ad quam ipsum salem mensurari continget qui capiant dictam summam ad dictam racionem et eciam iuratoriam promissionem quod ipse sal non portabitur perpetuo ultra predictos confines superius comprehensos et designatos. Et aliter ipsum salem onerari non permittent. que pecunia exigatur et exigi debeat per comune pisanum seu per officiales ipsius comunis pisani a quolibet contrafaciente seu qui contrafecerit vel a fideiussoribus eius et dentur et solvantur comuni Ianue per comune pisanum seu officiales eius usque menses sex tunc proximos ex quo contrafactum fuerit. Et quod omnes et singuli Ianuenses seu qui pro Ianuensibus distringuntur vel appellentur libere prestando tamen dictam satisdationem et iuratoriam promissionem possint emere et extrahere de locis Sardinee specificatis supra proxime et quolibet eorum salem in tanta quantitate quantam voluerint predicti Ianuenses usquequo durabit presens treugua. Et teneatur dictum comune pisanum dictum salem dare et tradere et dari et tradi facere dictis Ianuensibus seu qui pro Ianuensibus distringuntur vel appellantur ad litus maris ubi solitum est et consuevit dari aliis personis pro precio et nomine precii librarum sex aquilinorum parvorum pro quolibet centenario quartinorum quod est staria ducenta ad starium pisanum. Acto quod si dictam mensuram contingerit augeri vel minui dictum precium pro rata augeri debeat vel minui.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue facere et curare dicto nomine quod comune pisanum curabit et faciet quod Ianuenses omnes et qui pro Ianuensibus appellantur seu pro Ianuensibus distringuntur sint et esse debeant immunes liberi et exempti in civitate pisana et in toto eius districtu et insulis Elbe et Sardinee et in omni et qualibet alia terra ubicumque sit que distringatur per comune pisanum vel decetero distringetur et tam in terra quam in mari ab omni dacita seu exactione vel solutione drictus testarum et ancoragii imposita et imponenda. et quod in predictis fraus aliqua non fiet.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus dare et solvere dicto nomine et quod dictum comune pisanum dabit et solvet seu dari et solvi faciet comuni Ianue pro satisfatione et emenda expensarum quas comune Ianue fecit a millesimo ducentesimo octuagesimo octavo citra pro eo quod pax tunc facta inter comune Ianue et comune pisanum servata non fuit per ipsum comune pisanum (1) libras centummilia ianuinorum nec non et libras sexagintamilia ianuinorum pro aliquali commutatione seu in excambio infrascriptorum castrorum de Logodorio. videlicet castri Montiscuciani. castri montis de Verro et castri Montisaccuti que castra dictum comune pisanum dare et tradere debebat et tenebatur dicto comuni Ianue ex tenore instrumenti dicte pacis. Quas libras centumsexagintamilia denariorum ianuinorum dictum comune pisanum dabit et solvet seu dari et solvi faciet predicto comuni Ianue per infrascriptos terminos videlicet libras quinquagintaquinquemilia usque ad menses sex a die presentis iurate treugue in antea numerandos. et residuum supradictarum librarum centumsexagintamilium videlicet libras centumquinquemilia dabit et solvet seu dari et solvi faciet predictum comune pisanum predicto comuni Ianue per annos tres numerandos a die completi termini sex mensium dictorum in antea videlicet quolibet ipsorum annorum libras trigintaquinquemilia pro quibus libris centumquinquemilibus dandis et solvendis in terminis supradictis predicto comuni Ianue seu eius legittimo sindico recipienti nomine dicti comunis Ianue predicti sindici pisani comunis nomine ipsius comunis consentiunt ex causis predictis quod dictum comune Ianue licite retinere possit de ipsis carceratis pisanis qui sunt in carceribus et custodia dicti comunis Ianue videlicet de melioribus quos ipsum comune Ianue elegerit vel alie persone pro ipso comuni usque in numerum centum. Acto expressim ex pacto inter dictas partes dictis nominibus quod si comune pisanum vel alia persona pro eo fecerit integram solucionem de dictis libris centumquinquemilibus Ianue dicto comuni Ianue seu eius certo nuncio ad hoc constituto vel prestiterit ydoneas securitates ipsi comuni Ianue vel eius certo nuncio constituto ad hoc per ydoneas societates existentes in civitate Ianue de dictis libris centum quinquemilibus Ianue solvendis in dictis terminis ipsi comuni Ianue vel eius certo nuncio constituto ad hoc vel de solvendo id quod restaret ex ipsis ad solvendum predicti carcerati qui remansissent seu retenti fuissent propterea per comune Ianue tunc incontinenti libere relaxentur et abire permittantur possint tamen licite retineri per dictum comune Ianue quousque vel sibi fuerit integre satisfactum de predictis libris centumquinquemilibus vel quousque facta fuerit dicta securitas ut dictum est per bonas et sufficientes societates existentes in civitate Ianue.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte comunis Ianue ex pacto sollenni habito inter ipsos sindicos dictis nominibus facere et curare dicto nomine et quod dictum comune pisanum faciet et curabit quod aliquis Pisanus seu qui Pisanus appelletur seu pro Pisano distringatur non naviget nec navigabit versus orientem ultra Neapolim nec versus meridiem ultra Sardineam nec versus occidentem ultra Aquas mortuas nisi in lignis Ianue armatis hominibus Ianue quousque integre satisfactum fuerit de predictis libris centumsexagintamilibus predicto comuni Ianue vel ydonee satisdatum ut supra. Datis bonis et sufficientibus societatibus existentibus in civitate Ianue de solvendis predictis libris centumsexagintamilibus in terminis supradictis vel eo quod restaret ad solvendum de tota predicta quantitate pecunie.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollenni habito inter dictos sindicos dictis nominibus facere et curare dicto nomine et quod comune pisanum curabit et faciet quod rebelles et forestati comunis Ianue vel aliqui qui facerent vel facere vellent offensiones aliquas ipsi comuni Ianue vel hominibus seu terris ipsius comunis Ianue non habitabunt nec receptabuntur in civitate pisana seu districtu pisano nec in aliqua terra seu loco que seu qui distringatur per comune pisanum ubicumque sit nec ex dictis locis comunis pisani vel aliquo eorum predicti rebelles vel forestati seu qui offenderent vel offendere vellent dictum comune Ianue vel homines ipsius comunis habebunt nec recuperabunt aliquod refrescamentum nec aliqua alia sibi necessaria.
Item predicti sindici comunis pisani predicti nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico dicti comunis Ianue stipulanti ut supra quod dictum comune pisanum faciet banniri et interdici sub gravi pena personarum et haveris quod aliquis Pisanus vel de forcia seu districtu pisano non vadat ad locum Monachi quousque fuerit in rebellione comunis Ianue nec ad aliquem locum qui teneretur per ipsos rebelles comunis Ianue. Et si aliquis Pisanus iret contra dictum bannum comune pisanum procedet contra eum in avere et persona ad requisitionem comunis Ianue. Et si aliquis Pisanus iret contra dictum bannum comune pisanum procedet contra eum in avere et persona ad requisitionem comunis Ianue. Et quod omnes et singuli Pisani qui inventi fuerint in portu Monachi vel de ipso portu exierint tamen capi possint et detineri in personis et rebus per galeas et ligna navigabilia armatas et armata per comune Ianue et non per singulares personas. excepto si Pisani ipsi applicuissent vel ivissent ad ipsum portum per fortunam temporis quo casu inde libere exire possint.
Item predicti sindici dicti comunis pisani predicti nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant solenniter predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus quod comune Pisarum rellaxabit et relaxari faciet quoscumque Ianuenses et districtuales Ianue et omnes alios qui pro Ianuensibus detinentur. nec non et omnes Sassarenses vel de districtu Sassari et omnes singulos detentos occasione presentis guerre qui sunt seu detinentur in carceribus et posse seu vinculis comunis pisani seu alicuius singularis persone seu comunitatis districtus pisani usque dies quindecim. Et quod comune Pisanum ita faciet et curabit quod carcerati ianuenses seu qui pro Ianuensibus detinentur nec non et homines Sassari et districtus qui detinentur in Castro castri quod vocatur Callarum seu in aliqua terra seu loco Sardinee qui seu que distringatur per comune pisanum vel aliquam singularem personam dicti comunis pisani seu que pro Pisano distringatur vel appelletur relaxabuntur et liberabuntur post iuratam presentem treuguam usque mensem unum proximum.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter dicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus et michi Iohannis notario infrascripto et Bartholomeo Pedebo notario supradicto stipulantibus nomine et vice omnium quorum interest vel interesse poterit quod ipsum comune pisanum recipiet ad mandata sua omnes Pisanos guelfos et forensitos partis guelforum rebelles pisani comunis et exbannitos pro rebellione ipsius partis confederatos per se vel per alios comunis Ianue volentes redire eciam per procuratorem ad mandata pisani comunis infra certum terminum competentem eis assignandum a comuni pisano ad quem possint convenienter comparere ad ipsa mandata et ipsos faciat eximi et cassari de banno postquam carcerati pisani comunis fuerint rellaxati et faciet eis et cuilibet eorum restitui omnia bona eorum extantia si qua invenientur apud comune pisanum aut aliquas singulares personas in civitate pisana vel eius comitatu et in tuscia obedienti comuni pisano quibus restitutis exemptis et cassatis de ipso banno ut dictum est dictus sindicus comunis Ianue sindicatus nomine pro ipso comuni Ianue sollenni stipulatione supradictis sindicis pisani comunis promisit modo et nomine suprapositis quod pro dictis forensitis vel aliquo eorum aut de eis vel aliquo eorum ipsum comune Ianue in aliquo se amplius non intromittet. Dum tamen dicti guelfi forensiti simili modo et ad similem terminum restituant omnia et singula bona immobilia que apud eos vel alias personas pro eis invenirentur teneri aut extare de bonis immobilibus pisani comunis aut cuiusque alterius persone de civitate pisana aut de eius comitatu. ita tamen quod si predicta bona ipsi guelfi et forensiti non restituerent ut dictum est comune pisanum in aliquo de ipso capitulo non teneatur observare. Salvo quod si aliqui vel aliquis ex supradictis adimplerent seu adimpleret seu observarent aut observaret id quod per eos vel eum observari debet comuni pisano et de quo supra fit mentio licet aliquis vel aliqui ex supradictis non observarent nichilominus comune pisanum teneatur eisdem qui adimplevissent seu observassent ea que per ipsos observari debebunt versus comune pisanum observare id quod in hoc capitulo continetur. Verumtamen non obstantibus supradictis heredes comitis quondam Ugolini teneantur eiam unus pro alio ad restitutionem bonorum immobilium que tenent ex bonis comunis pisani. Ita quod si unus vel aliqui ex illis heredibus vellet aut vellent ad mandata redire et non restitueret aut restituerent omnia bona immobilia supradicta que dicti heredes vel aliqui eorum vel alia persona pro eis vel aliquo eorum teneret aut tenerent comune pisanum non teneatur illum tamen vel illos tales recipere ad mandata aut de banno eximere aut bona aliqua restituere eidem seu eisdem. et possint predicti qui rediverint ad mandata dicti comunis pisani ut supra et quilibet eorum stare si voluerint extra civitatem et districtum pisanum et gaudere omnibus suis bonis. Et quod comune pisanum relaxabit et relaxari faciet a carceribus pisani comunis dominum Guillielmum Bozanum et Peruccium Pancium. Hoc acto et expresse apposito inter dictos sindicos modo et nominibus supradictis quod inter dictos heredes supradicti comitis Ugolini aut inter alios eximendos de banno per comune pisanum aut relaxandos de carceribus ipius pisani comunis nec intelligatur Guelfuccius quondam Henrici comitis de Donoratico (2).
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue et michi notario infrascripto et Bartholomeo notario supradicto tanquam publicis personis stipulantibus nomine omnium quorum interest vel interesse poterit ex pacto sollenni habito super hoc dare et solvere dicto nomine seu quod dictum comune pisanum pro emenda et satisfactione dannorum datorum per Pisanos seu per comune pisanum tempore pacis facte MCCLXXXVIII. in navi Boccarorum et in tarida Danielis Reste Pasqualis Reste et Bertuccii Cebe et in quibusdam aliis navibus seu lignis quorundam aliorum Ianuensium qui peticiones suas tunc fecerint coram domino potestate Ianue. quorum omnium supradictorum danna tunc extimata fuerunt in libris novemmilibus sexcentis Ianue. dabit solvet et restituet comuni Ianue vel sindico seu nuncio dicti comunis Ianue nomine predictorum danna passorum libras novemmilia sexcentas Ianue ex bonis introitus degathe comunis pisani et in defectu dicti introitus de pecunia pisani comunis usque ad annos quatuor ab hodierna die in antea numerandos videlicet quolibet ipsorum annorum libras duomilia quadringentas Ianue. Ita quod in fine ipsorum annorum quatuor integre date sint et solute per terminos supradictos sine aliqua diminutione vel defectu predicto comuni Ianue dictis nominibus dicte libre novemmilia sexcente. Et dictus sindicus comunis Ianue sindicatus nomine pro ipso comuni Ianue promittit supradictis sindicis pisani comunis modo et nominibus supradictis quod per comune Ianue semper et omni tempore de dictis dannis seu emendatione dictorum dannorum. dictum comune pisanum et eius bona conservabit et conservari faciet et curabit indenne et indennia a dictis pacientibus ipsa danna et quolibet eorum et ab eorum et cuiusque eorum heredibus seu inde causam habentibus ab eis vel aliquo eorum usque in eam quantitatem quam solverit ipsum comune pisanum ipsi comuni Ianue seu sindico dicti comunis Ianue constituto ad hoc.
Item predicti sindici dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani promittunt et se obligant sollenniter predicto sindico dicti comunis Ianue et nomine et pro parte dicti comunis Ianue ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus et michi notario infrascripto et Bartholomeo notario supradicto stipulanti nomine et pro parte omnium quorum interest et interesse poterit quod comune Pisarum stabit iuri et iusticiam faciet et iudicatum solvet et respondebit omnibus Ianuensibus et districtualibus Ianue habentibus laudem aliquam et omnibus hiis qui dannificati fuerunt per comune pisanum vel aliquas singulares personas ipsius comunis pisani seu per aliquem vel aliquos de districtu pisani comunis seu per aliquam comunitatem districtus ipsius pisani comunis tempore alicuius pacis vel treugue et omnibus aliis qui ius aliquod habent vel acquisiverunt contra ipsum comune pisanum nec non et omnibus aliis et singulis Ianuensibus volentibus petere ius contra ipsum comune pisanum coram iudice seu iudicibus eligendo seu eligendis per comune Papie qui iudex seu iudices dum cognoscent super predictis stare et morari debeant seu debeat et residentiam facere in cognoscendis, et diffiniendis dictis questionibus et litibus in Sarzana seu Petrasancta. quas questiones et lites predicti iudex seu iudices cognoscere et diffinire debeant summarie et de plano et absque figura et strepitu iudiciorum et appellationis remedio et habere debeant seu debeat dicti iudex seu iudices salaria vel salarium equaliter de bonis utriusque comunis.
Versa vice dictus sindicus comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue promittit et se obligat sollenniter dictis sindicis dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus se facturum et curaturum et quod comune Ianue faciet et curabit quod si aliquod lignum navigabile vel ligna navigabilia Pisanorum vel alicuius seu aliquorum districtualium pisani comunis seu qui pro Pisanis appellentur vel distringantur eundo veniendo vel redeundo de quibuscumque mundi partibus de extra districtum Ianue. et intelligatur districtus Ianue in isto presenti capitulo a Monacho usque Corvum ipsis locis comprehensis. cum grano ordeo mileo vino castaneis vel aliis quibuscumque blaudis leguminibus carnibus caseo vel axunzia vel quibuscumque aliis victualibus intraverit vel venerit intraverint vel venerint casualiter vel ex proposito ad aliqualem portum terram seu locum comunis Ianue seu qui vel que per comune Ianue distringantur vel in futurum distringi contingent erit et ex nunc licitum sit ipsi ligno vel lignis et hominibus ipsius ligni seu ipsorum lignorum exire de dictis portubus seu locis vel terris et venire ad civitatem et districtum pisanum et ad alia quelibet loca ad eorum voluntatis arbitrium non obstante aliquo deveto facto vel faciendo in perpetuum per comune Ianue vel aliquos de ipso comuni nulla dacita seu exactione exigenda ab eis nec aliquo gravamine vel impedimento inferendo predictis lignis vel hominibus ipsorum lignorum impositis vel imponendis per ipsum comune Ianue vel aliquem de ipso comuni. sed libere quiete et absolute possint de predictis portubus terris et locis recedere ut superius dictum est.
Item predictus sindicus dicti comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue promittit et se obligat sollenniter dictis sindicis predicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani et michi notario infrascripto et Bartholomeo notario tanquam publicis personis stipulantibus nomine et vice cuius vel quorum interest vel intererit facere et curare quod dictum comune Ianue faciet et curabit quod servi et ancille qui seu que fugient decetero de terris Sardinee que teneantur per comune pisanum ubicumque inveniantur in terris quas comune Ianue tenet et possidet aut tenebit et possidebit in toto iudicatu turritano restituentur dominis suis post requisitionem factam ipsi comuni Ianue vel aliquibus tenentibus ipsos servos et ancillas usque menses tres tunc proximos. Et quod comune Sassari ad predicta se sollenniter obligabit in publico instrumento inde conficiendo.
Item predictus sindicus dicti comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue promittit et se sollenniter obligat dictis sindicis predicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani facere et curare dicto nomine et quod dictum comune Ianue faciet et curabit quod nec ipsum comune Ianue nec aliqua alia persona undecumque sit salem qui extrahetur decetero de locis Sardinee. que dictum comune tenet et possidet seu tenebit et possidebit. non deferet nec deferri faciet nec portabit nec portari faciet ultra caput Bulsani nec ultra caput Passari nec ultra insulam Malte in perpetuum. Et quod comune Ianue faciet recipi per officiales suos promissiones iuratorias et idoneas cautiones de soldis tribus denariorum Ianue seu de tot soldis et denariis pro qualibet mensura ad quam ipsum salem mensurari continget qui capiant dictam summam ad dictam racionem ab ementibus et deferentibus salem pro qualibet mina salis quod ipse sal non portabitur ultra confines in capitulo comprehensos et aliter ipsum salem onerari non permittent. Que pecunia exigatur a quolibet contrafaciente seu qui contrafecerit vel a fideiussore eius et detur et solvatur comuni pisano per comune Ianue seu officiales eius usque menses sex tunc proximos ex quo contrafactum fuerit.
Item predictus sindicus dicti comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue promittit et se obligat sollenniter predictis sindicis comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani facere et curare dicto nomine et quod dictum comune Ianue curabit et faciet quod omnes Pisani et qui pro Pisanis appellantur seu distringuntur sint et esse debeant immunes liberi et exempti in civitate Ianue et in toto eius districtu et in omni et qualibet alia parte ubicumque sit que distringatur per comune Ianue vel decetero distringetur et tam in mari quam in terra ab omni dacita seu exactione vel solutione drictus testarum et ancoragii imposita et imponenda et quod in predictis fraus aliqua non fiet.
Item predictus sindicus dicti comunis Ianue nomine et pro parte dicti comunis Ianue promittit et se obligat sollenniter predictis sindicis dicti comunis pisani nomine et pro parte dicti comunis pisani et ex pacto sollenni habito in predictis inter ipsos sindicos dictis nominibus quod comune Ianue relaxabit et relaxari faciet quoscumque Pisanos et districtuales comunis pisani et omnes alios qui pro Pisanis detinentur in carceribus et posse seu vinculis comunis Ianue seu alicuius singularis persone seu comunitatis districtus Ianue. et omnes et singulos detentos occasione presentis guerre usque dies quindecim exceptis carceratis illis qui retineri debebunt pro securitate dicte pecunie solvende per comune Pisarum comuni Ianue ut supra.
Que omnia et singula supradicta predicti sindici dictis nominibus promittunt et conveniunt sibi ad invicem et inter se se ac eciam iurant in animas eorum quorum sindici sunt ad sancta Dei evangelia tangendo corporaliter scripturas attendere complere et observare et non in aliquo contrafacere vel venire. Et quod dicta comunia ipsa omnia et singula attendent complebunt et observabunt et non in aliquo contrafacient vel venient sub pena marcharum quinquagintamilium boni argenti sollenniter stipulata et promissa in quam penam incidat pars non observans parti observanti. Et que pena cum effectu peti et exigi possit per partem observantem a parte non observante quociens fuerit contrafactum vel ut supra non observatum ratis manentibus omnibus et singulis supradictis et pro predictis omnibus et singulis firmiter attendendis et observandis ut supra et pro dicta pena obligant dicti sindici dictis nominibus sibi adinvincem et inter se se omnia bona ipsorum comunium habita et habenda. Acto quod dicta comunia et utrumque eorum debeant et teneantur predicta omnia et singula ratificasse et approbasse cum sacramento in eorum consiliis generalibus in publico instrumento inde conficiendo usque dies quindecim proximos que quidem instrumenta presententur et presentari debeant vicissim dictis comunibus usque mensem unum. Et de predictis dicte parte sive dicti sindici dictis nominibus fieri rogaverunt publicum instrumentum unum et plura quociens opus erit per me Iohannem notarium infrascriptum et Bartholomeum Pedebo notarium supradictum. Actum Ianue in palacio comunis in quo habitat dominus potestas Ianue. dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo. indicione duodecima pridie kalendas augusti secundum cursum et consuetudinem pisanam. presentibus domino Petro Dei gratia episcopo Gisarclensi. fratre Henrico Batifolio. fratre Ursone de Alba. fratre Facino de Cherio ordinis fratrum predicatorum. fratre Nicholao de Casali. fratre Francischo Porcello et fratre Guillielmo de Sagona (3) ordinis fratrum minorum. domino Petro de Ugolinis iudice. Benedicto de Fontanegio. Lanfranco de Vallario cancellariis dicti comunis Ianue. Martino de Leone notario. et Henrico de Savignono notario testibus rogatis ad hoc.
Tenor autem dictorum sindicatuum. et baylie sive potestatis concesse ancianis populi pisani ad constituendos dictos sindicos sequitur in hec verba.
In nomine Domini amen. Domini Albertus de porta laudensi miles potestas. Conradus Spinula et Lamba Aurie capitanei comunis et populi Ianue in presentia et voluntate domini Nicholay Ferrarii abbatis dicti populi et octo consiliariorum dictorum dominorum capitaneorum ac eciam ancianorum et consiliariorum consilii generalis ad consilium cornu et campana more solito vocatorum et congregatorum nec non et ipsi abbas octo consiliarii et anciani et consiliarii consilii generalis auctoritate et de consensu dictorum dominorum potestatis et capitaneorum nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni faciunt constituunt et ordinant eorum dicto nomine et dicti comunis actorem sindicum et procuratorem providum et discretum virum Loysium Calvuum notarium et cancellarium ipsius comunis ad faciendum et iniendum treuguam et concordiam cum comuni Pisarum seu sindico vel sindicis pisani comunis et cum magnifico viro domino Iohanne vicecomite de Basso et Dei gratia iudice Arboree seu cum eius procuratore et sindico vel procuratoribus et sindicis tam nomine et pro parte comunis Ianue quam eciam nomine et vice comunis Sassari super omnibus et de omnibus et singulis guerris offensionibus iniuriis dannis guastis incendiis robbariis depredationibus furtis homicidiis et similibus factis datis et receptis hinc inde usque ad illud tempus et sub illis pactis modis et condicionibus promissionibus obligationibus penis et ypothecis de quo et de quibus et prout eidem Loysio videbitur et placuerit. Et ad firmandum predicta eciam iuramento et ad faciendum propterea et recipiendum omnes promissiones obligationes penas ypothecas et pacta de quibus et prout eidem videbitur et placuerit et demum ad omnia et singula faciendum in predictis et circa predicta que eidem fieri videbuntur et que ipsum comune Ianue facere posset. Eciamsi in eis vel eorum aliquo speciale requireretur mandatum quod pro expresso ex nunc habeatur in omnibus illis casibus in quibus requiretur. Dantes et concedentes dicto nomine dicto Loysio in predictis omnibus et singulis generalem et liberam administrationem. promittentes dicto nomine michi Bartholomeo notario infrascripto tanquam publice persone recipienti officio publico et nomine et vice cuiuscumque interest vel intererit seu interesse potest habere et tenere et quod dictum comune Ianue habebit et tenebit rata et firma ea omnia et singula que per dictum Loysium facta gesta seu procurata vel administrata vel promissa fuerint in predictis vel circa predicta sub ypotheca et obligatione bonorum dicti comunis Ianue. Nomina vero dictorum octo consiliariorum ancianorum et consiliariorum consilii generalis scripta sunt in libro sive cartulario consiliorum anni presentis dicti comunis Ianue. Actum Ianue in palacio dicti comunis in quo habitat dominus potestas Ianue. Anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo nonagesimo nono. inditione undecima secundum consuetudinem Ianue. die vigesima quarta iulii post nonam. Presentibus testibus Lanfrancho de Vallario cancellario dicti comunis Ianue. Henrico de Savignono notario. et Petro Cassiola notario.
Item.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Henricus Cigulensis prior ancianorum pisani populi. Ninus Strambus. Ghele Scaccierius. Ceus de Quoza Vin. Bindus Benedicti. Iacobus Cavalce de Vico notarius. Ceus de Cantone. Vannes Facta. Marinus Taber. Bettus de Vechiis. Symon de Sancto Cassiano. Bindus Cordovanerius anciani pisani populi habentes de hiis plenam bayliam et liberam potestatem et plenum et liberum et generale mandatum auctoritate maioris et generalis consilii pisane civitatis dati tempore nobilis viri domini Ticci de Colle tunc pisani potestatis sub anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo nono. indicione duodecima. duodecimo kalendas februarii. et ipsius consilii formam sequentes pro comuni pisano et vice et nomine pisani comunis per hoc publicum instrumentum fecerunt constituerunt et ordinaverunt nobilem virum dominum Ganum Chiccolum de domo Lanfrancorum militem et sapientes viros dominos Thomasum de Tripallo et Guidonem de Vada iurisperitos pisanos cives licet absentes pisani comunis et pro comuni pisano sindicos et procuratores et nuncios speciales ad treuguam et concordiam tractandum faciendum complendum et iurandum cum comuni Ianue et cum eius sindico vel sindicis de omni guerra inimicicia et odio et de omnibus et singulis offensionibus iniuriis dannis guastis incendiis robbariis depredationibus furtis et similibus datis et factis illatis et receptis hinc inde et remissionem et liberationem et absolutionem inde faciendum et recipiendum sub pactis modis articuli condicionibus capitulis obligationibus dispositionibus et terminis supradictis et aliis de quibus videbitur dictis sindicis. Et ad faciendum et recipiendum de predictis et pro predictis et dependentibus ex eis et eorum causa et occasione omnes et singulas promissiones conventiones pacta obligationes et penarum et interesse stipulationes de quibus et sicut dictis sindicis videbitur. Et ad obligandum inde comune pisanum et eius bona et ad depositum et deposita et scriptum et scriptas pecunie et florenorum faciendum et recipiendum pro comuni pisano sicut dictis sindicis videbitur. Et ad cartam et cartas de predictis et singulis et quolibet predictorum et eorum causa et occasione faciendum et recipiendum que fiende et recipiende eisdem sindicis videbuntur. Et generaliter et specialiter ad omnia et singula facienda gerenda tractanda et complenda que ad predicta et alia que ipsis sindicis in predictis et circa predicta et quodlibet predictorum et eorum causa et occasione videbuntur pertinent et pertinere noscuntur et que et sicut comune pisanum in predictis et de predictis et quolibet predictorum et eorum causa et occasione facere posset seu potest. Quoquo modo vel iure dantes et concedentes dictis sindicis quamvis absentibus per hec scripta publica in predictis et de predictis et quolibet predictorum et dependentibus ex eis et eorum causa et occasione et aliis de quibus eis videbitur plenam liberam et generalem et specialem potestatem auctoritatem atque bayliam et plenum et liberum et generale et speciale mandatum et quod dicti sindici possint addere et detrahere et diminuere mutare et declarare in predictis et de predictis et circa ea et quodlibet eorum et eorum causa et occasione totum et quicquid et ea omnia et singula quod et que et sicut eis videbitur et placebit et videbuntur et placebunt pro comuni pisano. et promittens michi Raynerio Andree Testarii notario infrascripto scribe pubblico cancellarie pisani comunis recipienti et stipulanti pro omnibus et singulis quorum interest vel intererit seu pro comuni pisano et ipsum comune pisanum semper et omni tempore firmum et ratum habituros et habiturum totum et quicquid dicti sindici et procuratores sindicatus et procuratorio officio de predictis et quolibet predictorum duxerint faciendum sub obligatione bonorum omnium pisani comunis. Actum Pisis in domo pisani comunis et populi in qua morantur anciani pisani populi presentibus Bonanno Battata. et Leopardo de Quoza notariis cancellarie pisani comunis. Ardovino de Treggira notario scriba publico ancianorum pisani populi. et Iohanne Moriconis notario testibus ad hoc rogatis et vocatis. Dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo indicione duodecima septimo decimo kalendas augusti.
Item.
In eterni Dei nomine amen. Consilium senatus credencie ancianorum pisani populi et eorum consilii minoris et maioris videlicet quindecim per quarterium et duodecim populi capitaneorum militum consulum maris consulum mercatorum consulum artis lane capitaneorum et priorum septem arcium capitaneorum et gonfaloneriorum mille de populo capitaneorum iudicum et notariorum capitaneorum portuum Sardinee advocatorum pisani comunis quinquaginta sapientum virorum per quodlibet quarterium civitatis in consilio senatus et credencie more solito electorum capitaneorum consiliariorum et gonfaloneriorum societatum populi et quadringentorum et mille de populo ad consilia populi deputatorum a nobili viro domino Ticcio de Colle pisano potestate sub sacramento petitum. Cum propter occurrentes conditiones comuni pisano et que possent occurrere in futurum in factis et pro factis pisani comunis et populi et eorum causa et occasione expediat quod ambaxatores sindici et nuncii speciales pisani comunis eligantur constituantur et fiant auctoritate vestri consilii. si consulitis et placet vobis quod anciani pisani populi vel octo ex eis una cum sapientibus viris quos secum habere ad hec voluerint aut ipsi anciani vel octo ex eis tantum vel ipsi sapientes viri ab eis habendi seu eligendi tantum habeant et habere possint auctoritate vestri consilii plenam bayliam et liberam potestatem et plenum et liberum et generale mandatum faciendi constituendi et ordinandi ambaxatores et sindicos procuratores et nuncios pisani comunis ad quascumque partes et loca dominos rectores et comunia et universitates de quibus et sicut et quociens ipsis ancianis vel octo ex eis una cum sapientibus viris ab eisdem ancianis vel octo ex eis habendis sive eligendis vel ipsis ancianis seu octo ex eis tantum vel ipsis sapientibus viris tantum videbitur et placebit pro comuni pisano. et ad quecumque facta et negotia et super quibuscumque factis et negotiis pisani comunis et populi et quibuscumque aliis que ad honorem et bonum et tranquillum statum pisani comunis et populi pertinent et pertinere videbuntur et eorum et cuiusque eorum causa et occasione faciendis tractandis et ordinandis disponendis et procedendis complendis et executioni mandandis per comune et populum pisanum seu pro comuni et populo pisano semel et pluries et quociens eis eo modo ut dictum est videbitur et placebit cum baylia et bayliis mandato et mandatis articulis dispositionibus et plenaria potestate de quibus et super quibus et sicut ipsis ancianis vel octo ex eis una cum sapientibus viris ab eis electis vel eligendis vel ipsis ancianis aut octo ex eis tantum aut ipsis sapientibus viris tantum videbitur et placebit. et quod in predictis et super predictis et de predictis et quolibet predictorum et eorum et cuiusque eorum causa et occasione et executione et circa ea et quodlibet eorum dicti anciani vel octo ex eis cum ipsis sapientibus viris aut ipsi anciani vel octo ex eis tantum aut ipsi sapientes viri tantum auctoritate vestri consilii habeant et habere possint plenam bayliam et plenum et liberum et generale mandatum et generalem auctoritatem et plenariam potestatem quam et sicut habet hoc consilium et totum comune et populus pisanus. Ita quod totum et quicquid et ea omnia et singula quod et que et sicut inde per dictos ancianos vel octo ex eis cum ipsis sapientibus viris ut dictum est aut per ipsos sapientes viros tantum eodem modo ut supra dicitur provisa ordinata decreta statuta disposita facta secuta et executioni mandata sunt et fuerint et eciam totum et quicquid et omnia et singula quod et que et sicut inde eo modo et forma ut supra dictum est per ambaxatores sindicos et procuratores constituendos et mittendos super predictis et ad predicta et quodlibet predictorum et circa ea et quodlibet eorum et eorum causa et occasione ut dictum est vel aliquem eorum sindicatus et procurationis officio facta disposita ordinata tractata et decreta fuerint aut executioni mandata valeant et rata sint serventur et executioni mandentur per comune et populum pisanum et de pecunia et bonis pisani comunis perinde ac si facta ordinata decreta tractata et disposita essent auctoritate huius consilii et per totum comune et populum pisanum auctoritate vestri consilii vestra parabola et consilio vel quid aliud inde vobis placet et a nobis pro comuni pisano sit faciendum consulite. Summa supradicti consilii celebrati in ecclesia maiori pisane civitatis in qua fiunt maiora et generalia consilia civitatis predicte. Partito inde facto a supradicto domino potestate ad sedendum et levandum ut moris est in presentia mei Gerardi Henrici de Vico notarii scribe publici cancellarie pisani comunis. et Bonanni Battate notarii cancellarii eiusdem comunis. et Stephani Ianuarii de Campo notarii scribe ancianorum pisani populi. et Dominici dicti Boche. et Fanuccii bannorum pisani comunis et aliorum plurium testium ad hec etc. ut in dicto titulo seu consilio supra per omnia et singula continetur. Dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo nonagesimo nono. indicione duodecima. duodecimo kalendas februarii.
Ego Iohannes filius quondam Moriconis notarii de Asciano imperiali auctoritate iudex ordinarius atque notarius cum ambaxatoribus et sindicis pisani comunis transmissus predictis omnibus interfui et rogatus hanc cartam scripsi et firmavi.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Domini Albertus de Portalaudensi miles potestas. Conradus Spinula. et Lamba Aurie capitanei comunis et populi Ianue in presentia et voluntate domini Nicholai Ferrarii abbatis dicti populi. et octo consiliariorum suorum ac eciam ancianorum et consiliariorum consilii generalis ad consilium cornu et campana more solito vocatorum et congregatorum nec non et ipsi abbas octo consiliarii anciani et consiliarii consilii generalis auctoritate et consensu dictorum dominorum potestatis et capitaneorum nomine et vice. comunis Ianue et pro ipso comuni volentes attendere et observare ea que promissa sunt per providum et discretum virum Loysium Calvum cancellarium et sindicum dicti comunis Ianue nomine ipsius comunis sindicis comunis pisani in treugua inita inter ipsum sindicum comunis Ianue et sindicos comunis pisani de qua est instrumentum scriptum presenti die manu mei Iohannis notarii. et Bartholomei supradicti notarii ratificant approbant et confirmant ipsam treuguam et ea omnia et singula que in dicto instrumento continentur. et promittunt et se nomine dicti comunis Ianue et dictum comune obligant dictis sindicis comunis pisani cum renunciationibus cautelis ypothecis et penis ad ea omnia et singula et sicut de quibus et prout in dicto instrumento fit mencio. Mandantes dicto nomine et iniungentes Rafeto cintraco comunis Ianue quod iuret in animam dicti comunis et omnium et singulorum de ipso comuni attendere et observare in omnibus et per omnia prout in dicto instrumento continetur. Qui Rafetus incontinenti recepto dicto mandato iuravit ad sancta Dei evangelia tangendo corporaliter scripturas in animam dicti comunis Ianue et omnium et singulorum de ipso comuni attendere et observare bona fide et sine fraude in omnibus et per omnia prout in predicto instrumento continetur. Et ut semper de predictis possit ubique fieri plena fides. voluerint inde fieri unum et plura publica instrumenta. Actum Ianue in palacio comunis in quo habitat dominus potestas. dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo indicione duodecima pridie kalendas augusti secundum cursum et consuetudinem Pisanorum. Presentibus testibus ad hec vocatis et rogatis domino Petro Dei gratia episcopo Gisarclensi. fratre Henrico Batifolio. fratre Ursone de Alba. fratre Facino de Cherio ordinis fratrum predicatorum. fratre Nicholao de Casali. fratre Francisco Porcello. et fratre Guillielmo de Saona ordinis fratrum minorum. domino Petro de Hugolinis iudice. Benedicto de Fontanegio. Lanfranco de Vallario cancellario dicti comunis Ianue. Martino de Leone notario. et Henrico de Savignono notario.
Ego Iohannes filius quondam Moriconis notarii de Asciano imperiali auctoritate iudex ordinarius atque notarius transmissus ut supra predictis omnibus interfui et rogatus hanc cartam scripsi et firmavi.
NOTE
(1) Pace fatta il 15 aprile 1288.
(2) Enrico, o Arrigo di Donoratico era nipote di Enzo re di Sardegna, dato dalla di lui figlia Elena, che fu moglie a Guelfo del conte Ugolino della Gherardesca. Ved. sopr. cart. N° CX. pag. 388.
(3) Nel Codice C si legge de Saona.