Lettera del marchese Giovanni di Monferrato a D. Pietro re di Aragona, e al Doge di Genova, nella quale dà alcuni preliminari provvedimenti, nella sua qualità di arbitro, riguardo ai prigionieri di guerra, ed ai corsari ed armatori, sì catalani, che genovesi.
(1359, 11 aprile).
Dai Regj Archivi di Corte di Torino, Documenti Genovesi, Serie 1.a, Num. XII.
Hec est forma literarum que misse sunt domino regi et domino duci et comuni Ianue.
Serenissimo principi et domino, domino Petro Dei gratia regi Aragonum etc. Nos Iohannes marchio Montisferrati imperialis vicarius etc. Arbiter, arbitrator, et amicabilis compositor electus et assumptus inter eamdem regiam maiestatem ex una parte et comune Ianue ex altera, notum facimus nos virtute eiusdem compromissi potestatis et baylie nobis concesse arbitratos et arbitramentatos fuisse, ac velle mandare statuere et ordinare, quod omnes et singulli januenses et qui pro januensibus se tractant et reputant seu etiam de quibuscumque civitatibus terris seu locis ipsi comuni Ianue quoquomodo suppositis seu confederatis, carcerati seu detempti per eamdem regiam maiestatem seu in eius virtute seu etiam per quoscumque barones dominos civitates comunitates universitates seu singulares personas regnorum suorum seu eidem domino regi quomodocumque suppositorum seu confederatorum et e converso quod omnes et singuli catalani et qui pro catalanis se tractant et reputant seu etiam de quibuscumque civitatibus terris seu locis ipsi domino regi quoquo modo suppositis seu confederatis carcerati seu detempti per comune Ianue seu in eius virtute, seu etiam per quoscumque marchiones comites seu dominos civitates comunitates universitates seu loca vel singulares personas suppositas seu confederatis ipsius comunis seu cum ipso comuni, libere et absque ullo pretextu impedimento reali vel personali ab ipsis carceribus seu detemptoribus debeant rellaxari et per nuncios ipsius domini regis, et comunis Ianue nobis dicto marchioni in festo beati Iohannis Baptiste proxime venturo in civitate Aste presentari; Post quam presentationem statim liberi rellaxabuntur, et ad propria pro libito reddire permitentur que rellaxatio et presentatio per ipsas partes et ipsarum quamlibet fieri debeat non obstantibus aliquibus redemptionibus per ipsos carceratos factis seu promissis seu aliis quibuscumque promissionibus seu obligationibus per ipsos carceratos vel aliquem ipsorum factis seu de cetero fiendis quacumque occasione vel causa et sub quocumque colore pretextu seu forma, quas omnes redemptiones promissiones et obligationes per ipsos carceratos seu aliquem ipsorum factas vel fiendas ut supra cassas nullas vacuas et irritas esse volumus et inanes, et ultra predicta quod siqui catalani vel januenses hactenus rellaxati vel de cetero rellaxandi vel alique persone pro eis, aliquas promissiones vel obligationes seu etiam confessiones fecissent, vel etiam sub quocumque contractus genere se vel bona sua quomodolibet obligassent ipsis partibus vel alicui seu aliquibus singulari vel singularibus personis ipsarum partium seu aliis quibuscumque pro eis vel ipsarum ocasione quod tales promissiones obligationes et contractus nulli irriti et inanes sint, et ipsorum vel alicuius eorum pretextu nulla de cetero lis molestia questio ipsis carceratis seu qui carcerati fuissent possint fieri vel inferri sed teneatur et debeat dictus dominus rex ipsos catalanos contentos facere et quietos, et dictus dominus dux et comune Ianue suos januenses. Quare eamdem regiam maiestatem requirimus et rogamus et virtute prefati compromissi, et potestatis nobis attribute monemus quatenus predicta omnia et singula per nos arbitrata arbitramentata declarata et pronunciata observetis ac executioni et effectu debito mandetis ac observari et exequi penitus faciatis. In quorum testimonium presentes fieri jussimus, et nostri sigilli impressione muniri. Datum Ast die XI mensis aprilis anno Domini MCCCLVIIII. XII.a indictione.
Magniffico domino Symoni Bucanigre Dei gratia duci januensi et populi defensori, nos Iohannes marchio Montisferrati imperialis vicarius et arbiter, arbitrator et amicabilis compositor electus et assumptus inter vos dominum ducem et comune Ianue ex una parte et serenissimum principem dominum Petrum Dei gratia regem Aragone etc. ex altera notum facimus, nos virtute eiusdem compromissi etc. ut supra.
Quare vos dominum ducem consilium et comune Ianue requirimus et rogamus ac virtute prefati compromissi et potestatis nobis attribute monemus quatenus predicta omnia et singula etc. ut supra.
Super facto ofensionum tollerandum inter dominum regem Aragonum et gentes et subditos ipsius infrascripta videntur posse fieri, ac inter dominum ducem et comune Ianue et eorum subditos. Primo quod secretissime imponatur, et mandetur per dominum regem predictum quibuscumque armatoribus, capitaneis dominis seu patronis quarumcumque galearum navium seu lignorum, seu aliorum navigiorum quorumcumque exeuntium seu exire volentium vel debentium a medio madio proxime venturo ultra de tota Catalonia et regno Aragonum et regno Maioricarum et circumstantibus insulis seu locis, quod januensibus vel in ipsorum navigiis seu bonis offensionem non inferant, vel jacturam, Et e converso per dictum dominum ducem et comune Ianue fiat districtualibus suis, et quibuscumque ultra dictum tempus exire volentibus seu debentibus de civitate Ianue et ripariis et civitatibus et terris convencionatis infra districtum Ianue situatis. Locis vero existentibus in insulis Sardinie et Corsice mandetur quod non exeant neque arment ultra kalendas junii proximi sique vero galee naves vel ligna ipsarum parcium inter insulam Sicilie et strictum Yspanie seu caput Sancti Vincentii forent, quod ordinetur secretissime quod non offendant ultra dictas kalendas junii, Et hoc eis denuncietur intra dictas kalendas; Illis vero navigiis et personis ipsarum parcium que essent ultra dicta confinia, mandetur et imponatur usque ad medium mensem augusti proximi, et si casualiter ultra dicta tempora referendo singula singulis fieret aliquod dapnum vel offensio per aliquam ex ipsis partibus, vel singulares personas ipsarum parcium, quod sub specie recati seu redemptionis fieri debeat restitutio, dapna passis in hac forma, videlicet quod dominus dux et comune Ianue reddimant vel reddimere simulent omnes res et bona capta seu ablata per aliquem januensem ab aliquo catalano vel subdito vel districtuali dicti domini regis, et ipsi catalano subdito vel districtuali predicto fiat libera restitutio vel satisfactio de ipso damno. Et e converso fiat per dictum dominum regem januensibus subditis et districtualibus comunis Ianue –
A predictis autem omnibus excepti intelligantur quecumque galee gentes et navigia iture seu itura in auxilium regis Castille, secundum compositionem et pacta nuper inita inter ambaxatorem et procuratorem dicti domini regis Castille et comune Ianue de quibus aparet publicum instrumentum scriptum manu Conradi Mazurri notarii et canzellarii comunis Ianue, hoc anno de mense marcij, que offendere possint et offendi, predictis non obstantibus, nec de dapnis per ipsas vel eis inferendis, vel aliquam, seu alicui ipsarum nulla emendacio vel restitutio fieri debeat.