Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – CXVIII

Pietro re di Aragona ratifica il compromesso fatto dal suo procuratore Francesco de Perilionibus.

(1359, 3 agosto).

Dai Regj Archivi di Corte di Torino, Documenti Genovesi, Serie 1.a, Num. XV.

Exemplum instrumenti ratifficationis compromissi predicti facte per dictum dominum regem.

In Christi nomine noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Maioricarum Sardinie et Corsice, comesque Barchilonie, Rosilionis et Ceritanie. Audita et diligenter intellecta relatione dilecti et fidelium Francisci de Perilionibus militis Camerlengui Iasperti de Tregurano promotoris curie nostre et Romei Lulli consciliariorum nostrorum atque ambaxatorum per nos apud Lombardiam pridem – missorum qui nobis unanimiter retulerunt sinceritatem amoris et fidei quam ad nos nostrumque honorem et statum regnorum et terrarum nostrarum habet et solicite gerit Egregius vir Iohannes marchio Montisferrati etc. affinis noster carissimus, et maxime in et super negocijs nos et ducem ac comune Ianue tangentibus ocasione guerarum atque discordiarum existentium inter nos et subditos nostros ex parte una et prefatum ducem et comune ex altera de quibus factum est latum plenum et generale compromissum nomine nostro in persona prefati marchionis afinis nostri per Franciscum de Perilionibus antedictum super hoc a vobis potestatem habentem cum publico instrumento maiestatis nostre sigilli munimine roborato dato et acto in loco de Lalmunia XXV.a die decembris anni subscripti, de quo quidem compromisso receptum est instrumentum scriptum et abreviatum per Stibiotum Stibium notarium et canzellarium marchionis prefati sub hoc eodem anno et indictione die nona mensis aprilis proxime lapsi. Ecce quod ipsum compromissum vissum et diligenter examinatum et aprobatum nomine nostro per ambaxatores nostros predictos consulto et ex certa scientia omnia et singula in ipso compromisso contenta cum omnibus obligationibus realibus et personalibus in compromisso ipso comprehensis sive contentis etiam sententiam et sententias omniaque acta et que secute et secuta sunt ac sequi debent ex ipso compromisso seu vigore ipsius in omnibus et singulis capitulis earumdem per nos et heredes nostros ratifficamus et etiam aprobamus, et nihilominus pro observatione superius contentorum nos et bona nostra, nostrosque subditos generaliter et specialiter obligamus prefato marchioni affini nostro et notario infrascripto tamquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice omnium quorum interest et poterit interesse, in mei notarii manibus omnia predicta, corporaliter tactis scripturis juravimus et juramus ad sancta Dei evangelia per nos et nostros heredes inviolabiliter observare. Promittentes atque jurantes quod per nostros procuratores vel procuratorem legitime constitutos dabimus et fieri faciemus securitates atque cautelas pro observatione pacis pronunciande per prefatum marchionem, et pro omnibus et singulis que in eiusdem pronunciamento continebuntur, coram sanctissimo domino summo Pontiffice coram quo personaliter et realiter nos et nostros subditos promittimus effectualiter obligari cum omnibus clausulis et renunciationibus oportunis et promittimus prefato marchioni affini et arbitro nostro facere obligationes personales et reales pro observatione dicte pacis in omnibus et per omnia sicut idem marchio duxerit ordinandum. Actum est hoc in civitate Maioricarum tertia die augusti anno a nativitate Domini millesimo CCC.° quinquagesimo nono, nostrique regni vicessimo quarto. Rex Petrus.

Signum – Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Maioricarum Sardinie et Corsice, comitisque Barchilonie Rossilionis et Ceritanie, qui predicta juramus concedimus et firmamus.

Testes sunt premissorum Petrus Iordani Durries maiordomus Bernardus de Thon gubernator Maioricarum et Brengarius de Palacio militis consiliarii dicti domini regis.

Sig-num Petri de Carrega scriptoris dicti domini regis, et eius auctoritate notarii publici per totam terram et dicionem suam qui predictis interfuit eaque scripsit.