Privilegio del re D. Pietro di Aragona acciò la quarta parte dei proventi della Dogana di Alghero sia applicata a riparare le mura della città.
(1364, 20 marzo).
Dagli Archivj antichi della città di Alghero.
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, comesque Barchinonae, Rossilionis et Ceritaniae. Si solicita meditatione pensamus quantis expensis et sumptibus, ac laboribus nostris, et nostrorum fidelium subditorum locus de Alguerio situatus in insula Sardiniae coronae regiae extitit acquisitus, et pro conservatione totius capitis Lugudorij est ipsi nostrae coronae regiae conservandus, tantas et etiam plures curas et sollicitudines nos habere convenit, ut ipsum locum ad nos, et nostros successores perpetuo conservemus, et pro ipsius tuitione, et defensione provisiones necessarias faciamus. Igitur, cum ad auditum nostrum produxerit relatio fidedigna, quod muri villae ipsius, non modica reparatione indigent, et quod habitatores ipsius non habent tales facultates, ex quibus operibus ipsius loci valeant providere. Et propterea oportet nos, ut ad opera murorum ipsorum ex redditibus nostris in tali, et tanta quantitate deputemus, quod quantitas ipsa sufficiat ad opera supradicta, et ad ea continue in condirecto tenendum. Ideo tenore praesentis cartae nostrae firmiter valiture, operibus murorum ipsorum, et condirectioni eorum, quartam partem omnium, et singulorum iurium, proventuum, et emolumentorum duanae nostrae dicti loci, et tretae grani ipsius ducimus assignandam. Mandantes per hanc eandem quam per decem annos a datum praesentem in antea computandos durare volumus, Administratori capiti supradicti et duanerio dicti loci de Alguerio, quatenus de dicta quarta parte iurium, proventuum et emolumentorum duanae, et tretae praedictarum respondeant operario qui nunc est, et pro tempore fuerit, murorum dicti loci, convertendam per ipsum in operibus et condirectione praedictis, et quod hec quod certa scientia et consulte, et pro tuitione, et defensione dicti loci, et habitantium in eodem facimus, ijdem duanerius, et administrator compleant et observent, ordiantione graduum facta per nos super distributione monetae dictae administrationis in aliquo non obstante, quod nisi faciant, quod minime opinamus, mandamus per eandem gubernatori capitis ipsius, quod dictos duanerium, et administratorem praesentes et futuros, ad id tam personaliter, quam pecuniarie compellant pit et distringant. In cuius rei testimonium, hanc fieri iussimus, nostro sigillo pendenti munitam. Datum Barchinonae. Vigesima die martij, anno a nativitate Domini, millesimo, trecentesimo, sexagesimo quarto, regnique nostri vigesimo nono. Visa P. Thomas de Cautt ma R. S. P. consilii residens in Barcelosa.