Progetto di capitoli di accordo tra la repubblica di Genova, e il re di Aragona riguardo alle possessioni dei Doria nell’isola di Sardegna; e istruzioni date dalla prima ai suoi ambasciatori per trattare la pace col secondo.
(… (1)).
Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Genova, Docum. Antichi, senza data, Num. 3.
In Christi nomine amen.
Super primo articulo, que requiritur de negociis Sardinee, videlicet dicit quod vult terras, et castra dominorum de Auria, dando eis ipse dominus… Rex in peccunia tantum quantum esset conveniens.
Respondemus: Quod dominus… Dux aut Commune non habent dominium de predictis, nec de jure possent ipsos dominos… de Auria ad vendendum, vel dimittendum dictas eorum terras astringere. Tamen contentus est dominus… Dux et Commune sic vult, quod dicti domini de Auria tanquam subditi et vassalli dicti domini Regis observent, et faciant ipsi domino Regi absque contradictione aliqua vel defectu omnia ea, que facere de jure tenentur:
Et si dicti domini… de Auria ab inde in antea contrafacient predicto domino… regi contentus est dictus dominus… Dux et Commune, quod per ipsum dominum… regem procedatur contra ipsos ad ipsius liberam voluntatem.
Promittendo ipse dominus… Dux et Commune, quod nullum eisdem de Auria dabit auxilium, vel favorem, ymo ipsos coget ad omnia supradicta facienda, prout melius de jure poterit toto posse.
Et est eo casu conveniens, quod omnia fere facta contumacia processus et banna, et cetera quelibet malefacta per ipsos dominos… de Auria contra majestatem dicti domini Regis, ejus officiales, vel alios quoslibet Cathalanos in partibus Sardinee pro tempore elapso remitantur, et quietari debeant, et restitui per ipsum dominum Regem.
Etiam et oportet quod idem dominus… rex in casu predicto dictos dominos de… Auria recipiat in gratiam suam.
Super secundo articulo, quo requirit de insula Corsice, quod vult quod dominus… dux et Commune de ea se compromittat in dominum… Summum pontificem, et quod de ea secundum judicium suum stetur et fiat.
Respondemus: quod quia jam est diu et tantum quod contrarium ejus non existit in memoriam, ac etiam exinde omnis prescriptio est translata, quod de ipsa insula Commune Ianue per multa privilegia a multis Summis Pontificibus racionabiliter est dotatum.
Non videtur ipsi domino… Duci aut Communi conveniens, seu decens, quod ipse dominus… Rex de dicta insula facere debeat questionem.
Et tamen propterea non intendunt dictus dominus… Dux et Commune tenere ipsam insulam nisi ad honorem ipsius domini… Regis, et alia verba circa hec que sibi ad dicendum congrua videbuntur.
Super tercio articulo, quo dicit, quod de dampnis datis per unam partem alteri, stetur judicio domini Summi pontificis.
Respondemus: Quod dictus dominus… Dux et Commune ipsi domino regi in hoc cupiens complacere contenti sunt, et placet eis, quod observetur integre totum id, quod super predictis fuerit per ipsum dominum… Summum Pontificem judicatum, et ipsius judicio stare per omnia de predictis, ut premittetur, contentantur.
Super quarto articulo, quo dicunt, quod de servitio Tane stare debeamus judicio prelibati domini Summi Pontificis; etiam et de servicio Venetorum occasione dicte questionis.
Respondemus: Quod ut scitur, et publicum et notorium est pro maleficiis Venetorum Ianuenses, et omnes Christicole, qui in illo loco Tane tunc temporis se invenerunt, fuerunt mortui et spoliati, cujus occasione Imperator Iambech civitati Caffe maximam guerram fecit, in qua guerra magna multitudo Ianuensium obiit, et magna proinde pecuniarum quantitas fuit expensa, licet Commune Ianue habuerit exinde Dei misericordia victoriam, et honorem; quod est vere omnium christianorum in illis partibus existentium magna securitas atque favor; nec non et honor maximus Ecclesie Sancte Dei; qua de causa nobis conveniens non videtur quod dicti Veneti ire velint, vel debeant ad dictum locum Tane, quod esset tantum dampnum, atque periculum omnium christianorum.
Et circa hec alia pulcra verba, que ad recusandum predicta ut supra congrua videantur.
Semper nichilominus, quando de aliis capitulis concordium haberetis cum pulcris, et dexentibus verbis, de isto capitulo, videlicet de ponendo in Summum Pontificem negocium Tane ostendatis ut verum est, quod ire ad Tanam nos et Venetos est omnino contra bonum christianorum specialiter existentium in partibus illis in et maximum periculum: Et quod sine speciali lite et discensione seu briga inter nos et Venetos hoc fieri non posset.
Et quando tantum super hoc firmius remaneret, tunc poteritis respondere, quod Veneti ibi non sunt, nec qui pro ipsis possit promittere etiam nec vos super hoc habetis bailiam specialiter; tamen quod super hoc scribetis domino… Duci et Communi et in hoc operabimini omnia que poteritis toto corde, tanquam persona disposita ad pacem, et finem bonum, et quod ipse operetur, et faciat parte sua id quod expedit, et ut est debitum et conveniens.
Et si ut dictum est in concordio eritis de aliis capitulis supradictis, tunc scribere poteritis de presenti dicto domino… Duci per nuncium bonum, et vobis respondebitur id quod erit pro meliori, ostendendo nichilominus semper quod dictum negocium Tane non pertinet ad ipsum dominum regem, sed ad Venetos; et tamen hoc non obstante faciatis ut dictum est.
NOTE
(1) Manca la data: ma sembra che la presente Carta appartenga alla seconda metà del secolo XIV.