Il re di Aragona Don Pietro IV. accorda ai cittadini, ed abitanti della città di Alghero la esenzione dal pagamento dei dritti di dogana, e di gabella per le loro merci, ed altri beni, di cui fossero possessori.
(1355, 15 febbraio).
Dagli Archivi antichi della Città di Alghero.
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valenciae Majoricarum Sardiniae et Corsicae, comesque Barchinonae, Rossilionis, et Ceritaniae. Volentes erga universitatem villae nostrae de Alguerio, et habitatores inibi degentes ac illos qui ad eamdem in futurum sunt populaturi facere gratiam specialem: Idcirco cum presenti carta nostra, perpetuis temporibus valitura gratis, et ex certa scientia, et mera liberalitate dictam universitatem dictae villae de Alguerio, et habitatores inibi commorantes praesentes, et futuros, et successores eorum efranquimus, et francos, liberos, et imunes facimus ab omni solutione iuris duanae, sive portulagji quomodolibet, pro rebus, et mercibus, vel aliis bonis vestris nobis in dicta villa pertinentis, et pertinere debentis; sic quod ex nunc dicti habitatores dictae villae praesentes, et futuri, et successores eorum cum omnibus bonis et rebus eorum praedictis quae nunc habent et habebunt in futurum a dicto jure duanae, et portulagij dictae villae nostrae de Alguerio sint exempti, franchi, liberi, perpetuo quitii, et immunes sicut melius dici, et intellegi potest ad eorum, et suorum salvamentum, ac bonum, sanum, et sincerum intellectum.
Mandantes cum presenti gubernatori, et administratori judicatus Lugudorii, nec non duanerio, et portulanerio dictae villae, caeterisque officialibus nostris praesentibus et futuris vel locatenentibus eorum quod franquitatem, libertatem, et immunitatem nostram hujusmodi firmam habeant, teneant, et perpetuo observent, ac teneri, et observari inviolabiliter faciant per quoscumque et non contraveniant, nec aliquem contravenire permittant quavis causa. In cuius rei testimonium, praesentem fieri jussimus nostrae Majestatis sigillo munitum.
Datum in Castro Calleri quintadecima die februarij anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto. Subscripto 6: ) :
Signum † Petri Dei gratia regis Aragonum, Valenciae, Majoricarum, Sardiniae, et Corsicae, comitisque Barchinonae Rossilionis, et Ceritaniae.
Tester sunt Bernardus de Capraria. Olfus de Proxida. Petrus Dominus de Exica. Gilabertus de Cintillis. Petrus Maça.
Signum † mei Iohannis Egidij de Castello dicti domini regis scriptoris, qui ad mandatum ipsius domini haec scribi feci cum litteris rasis, in quarta linea ubi legitur eorum, eorum, et in sexta ubi legitur judicatus, et in penultima, ubi reperitur majestatis et clausi.
?e
Iohannes Egidij, ex capi. P.
Dominum BC. pui. in consil.
Vidi team Don R
Math ptho.
R. in Sardinea, IIJ.°
Rsta.