Testamento di Ugone III Visconte di Basso, e Giudice di Arborea.
(1336, 4 aprile).
Dai Regii Archivi di Cagliari, Vol. B. C. IX. fol. 12 (1).
In nomine Domini amen: ex hoc publico instrumento omnibus pateat evidenter quod quia humane vite conditio statum habet instabilem et tendit naturaliter ad non esse, ideo nos Ugo Vicecomes de Basso Dei gratia Iudex Arborensis… bone memorie Iudicis Mariani filius dum mortis nostre sedula meditatione pensantes et volentes cum ordinatione testamentaria prevenire nolentesque decedere intestati sanum per Dei gratia (sic) mente corpore vero languens nostrum ultimum ordinamus et condimus testamentum. In primis quidem iudicamus corpus nostrum apud Ecclesiam Beate Marie civitatis nostre Oristanni sepelliendum in sepulcro in et ubi antecessores sunt soliti sepelliri. Si capella nostra Sancti Bartolomei que modo hedificantur tunc completa non fuerit sed in completa fuerit volumus corpus nostrum sepelliri in predicto sepulcro anticorum nostrorum quod volumus et mandamus reponi in dicta nostra capella. Et si extra predictam nostram civitatem nos mori contigerit in insula Sardinie volumus quod ad prefatam nostram civitatem et ecclesiam corpus nostrum honorifice deferatur et sepelliatur. Item judicamus die nostri obitus pro expendendo in sepultura pauperibus et necessariis funerariis libras quinquaginta dictorum alfonsinorum nostrorum (sic) (2): Item judicamus in die tertia post obitum nostrum pro missis pro salute anime nostre libras decem supradicte monete: Item pro die septima post obitum nostrum pro missis canendis et pauperibus et aliis necessariis relinquimus libras quindecim predicte monete: Item judicamus pro die tricesimo post obitum nostrum pro missis celebrandis pro salute anime nostre et pauperibus et aliis necessariis libras quindecim supradicte monete. Item judicamus pro anniversario nostro faciendo singulis annis pro salute anime nostre in missis canendis et pauperibus et aliis necessariis libras decem monete prefate. Item relinquimus et legamus pro salute anime nostre Ecclesie nostre Sancte Marie de Arestano berbechas ducentas et vacas quindecim et equum unum de nostris benis: Item volumus et mandamus infrascripto egregio viro Petro donnicello Arboree nostro karissimo primogenito et heredi universali quod capellam nostram quam justa ecclesiam beate Marie Virginis nostre civitatis Arestanni ad honorem Dei beate Marie semper Virginis et beati Bartholomei apostoli inchoari et hedificari fecimus quam cito comode fieri poterit suis et dicti nostri iudicatus expensis hedificari faciat et compleri et presentet pro serviendo dicte capelle postquam constructa fuerit venerabili in Christo patri domino Dei gratia Tirensi, et Arborensi archiepiscopo ydoneum capellanum in sacerdotio constitutum qui eidem capelle pro anima nostra et antecessorum nostrorum et successorum servire valeat in divinis: Et quod pro sustentatione tantum predicti capellani et unius clerici de pensionibus domorum nostrarum quas habemus in castello castri… pensiones majorie portus nostre civitatis Arestanni deputavimus pro expensis necessariis faciendis de ipsa majoria libras centum dictorum alfonsinorum minutorum annis singulis faciat assignari quos ex nunc eidem capellano ut premittitur relinquimus et legamus. Item relinquimus et legamus episcopatui sancte Juste provincie arborensis berbechas centum et vacas quinque: Item relinquimus et legamus episcopatui Sancti Petri de Toralba provincie arborensis berbechas centum et vacas quinque: Item relinquimus et legamus episcopatui Sancti Petri de Allas provincie arborensis berbechas centum et vacas quinque: Item relinquimus et legamus ecclesie Sancte Marie de Villa capre berbechas viginti quinque et jugum unum boum. Item relinquimus et legamus ecclesie Sancte Marie de Bonarcanto berbechas viginti quinque et jugum unum boum. Item relinquimus et legamus Item relinquimus et legamus domui de bagnus (sic) hospitalis Sancti Iohannis Ierosolimitani berbechas vigintiquinque et jugum unum boum. Item relinquimus et legamus pro salute anime nostre domui majori Sancti Iohannis Yerosolimitani de ultra mare equum unum cum sella et freno choopert. et armis suficientibus pro uno milite. Item pro salute anime nostre relinquimus et legamus domini (sic) (3) alamannorum equum unum cum sella freno chopert. et armis sufficientibus pro uno milite. Item relinquimus et legamus pro salute anime nostre domini (4) Sancti Lazari de ultra mare equum unum cum sella et freno chopert. et armis suficientibus pro uno milite. Item precipimus et mandamus quod provisio que per antecessores nostros erat solita fieri fratribus minoribus existentibus in loco beati Francisci de Arestano et quod usque hodie singulis annis observata est per infrascriptum haeredem universalem nostrum suprascriptis fratribus plenarie observetur et eisdem fratribus pro salute anime nostre dictam provisionem annis singulis relinquimus et legamus. Item volumus et mandamus quod provisio quam facere consuevimus fratribus minoribus de Anna (sic) singulis annis pro salute anime nostre prout et sicut in registris nostre camere reperitur plenarie persolvatur. Item volumus et mandamus quod provisio quam facere solebamus fratribus predicatoribus qui veniebant ad civitatem nostram Arestanni de terra firma tempore quadragesime predicationis causa eisdem cum venerint supradicta de causa ad predictam nostram civitatem Arestanni annis singulis persolvatur. Item precipimus et mandamus quod provisio quam facere solemus hospitalibus nostris Sancti Anthoni et Sancti Latzari prope Arestannum annis singulis sine diminutione eisdem hospitalibus conservetur et volumus et mandamus quod singulis annis in quolibet dictorum hospitalium dictus heres noster faciat fieri duos locos competentes ad opus infirmorum dictorum hospitalium. Item relinquimus et legamus pro salute anime nostre dominabus monasterii Sancti Martini prope Aristanum pro earum substentatione singulis annis starellos grani viginti quinque et porchos duos de glande. Item pro salute anime nostre relinquimus et legamus ecclesie Sancte Anne de Suergio berbechas viginti quinque et iugum unum boum: Item pro remedio et salute anime nostre relinquimus et legamus Ecclesie Sancti Micaellis de Tamis berbechas viginti quinque et iugum unum boum. Item pro salute anime nostre relinquimus Ecclesie Sancte Marie Magdalene prope Arestanum berbechas quindecim et bovem unum. Item pro salute anime nostre relinquimus et legamus Ecclesie Sancti Nicolay de Urgo de appendiciis Arestani berbechas viginti quinque et iugum unum boum: Item Ecclesie Sancti Iohannis de Vonis berbechas quindecim et bovem unum: Item Ecclesie Sancti Simeonis de Venis berbechas quindecim et bovem unum: Item pro complendo Ecclesiam beati Petri de villa nostra de Sorru quam fecimus fabricari et pro construendo altari tantam quantitatem pecunie de introitibus et proventibus villarum nostrarum et aliorum bonorum nostrorum peculiarium quos et que habemus in partibus de bonossuli quanta suffecerit pro dictorum altaris et ecclesie complemento: Item pro adimplendo ecclesiam vocatam sanctus dominus de villa nostra de Jacha quam facimus fabricari et pro construendo altari relinquimus tantam pecunie quantitatem de introitibus et proventibus villarum nostrarum et aliorum bonorum nostrorum peculiarium quos et que habemus in partibus de bonossulli quantum suffecerint pro dictorum altaris et ecclesie complemento: Item relinquimus et legamus pro salute anime nostre Ecclesie Sancti Nicolay de Architano magno (sic) berbechas viginti et boves duos capiendos ex vacis dominus (5) ipsius ville de Architano prefato: Item volumus et mandamus egregiis Nicolao et Francisco infrascriptis nostris dillectis filiis quod Ecclesia Sancti Iohannis ville nostre de Gebes debeant permutari hedificari fabricari et construi facere in villa nostra de Cicerra eorum sumptibus et expensis et debeant dictam Ecclesiam postquam constructa fuerit convenienter dotare ita quod de dote ipsius sacerdos et clericus unus qui eidem ecclesie servierint possint vivere competenter et dicte ecclesie deservire. Relinquimus pro salute anime nostre distribuendas per infrascriptos nostros fideicommissarios pauperibus et miserabilibus personis de provincia Arborensi libras centum supradicte monete: Item relinquimus et legamus pro salute anime nostre distribuendas per infrascriptos nostros fidei commissarios pauperibus et miserabilibus personis de provincia Arborensi libras centum dicte monete: Item relinquimus et legamus pro salute anime nostre distribuendas per infrascriptos nostros fidei commissarios pauperibus et miserabilibus personis de provincia turritana libras centum predicte monete: Item relinquimus et legamus egregie domine Benedicte dilecte uxori nostre habitationem et usum camere nostre proprie cum infrascriptis filiis suis quibus ut infra sequitur predictam cameram relinquimus et legamus quamdiu ipsa ibidem morari voluerit et mandamus infrascripto heredi nostro quod eidem honorifice serviri faciant de omnibus opportunis videlicet alimentis vestiariis et aliis necessariis: Item volumus et mandamus quod infrascriptus noster filius et haeres universalis et infrascripti fidei commissarii nostri ad petitionem dicte uxoris nostre teneantur et debeant dare et solvere sibi libras quingentas dictorum alfonsinorum minutorum quas dicta domina uxor nostra debet recipere in honis nostris pro dotibus suis ipse domine Benedicte prout et sicut continetur in suis dotalibus instrumentis. Et quod vestimenta et jocalia sua per infrascriptum filium et heredem nostrum universalem non debeant auferri ab ea nec ipsam in illis aliquatenus molestari et ea dicte uxori nostre relinquimus et legamus Et insuper dicte uxori nostre relinquimus et legamus bona que fuerunt patrimonialia sua et postea fuerunt nobis pro dote pecuniaria comunicata (sic) sicut patet per instrumentum inde confectum a quocumque notario rogatum sub quocumque tempore vel dotali quod possit illa in vita et in morte filiis suis dimitere et donare secundum quod sibi placuerit Et preterea dicte uxori nostre usufructum curie et ville nostre de Sanctaero de parte de Milis (6) cum omnibus hominibus et feminis liberis datiis tributis animalibus ortis aquis aquarumque decursibus molendinis saltibus pasquis semitis et nemoribus et cum omnibus servis et ancillis peculis servitutibus et bonis omnibus eorum et cuique eorum et cum omnibus iuribus actionibus et rationibus ad dictam villam et curiam pertinentibus et expectantibus quoquomodo et cum mero et mixto imperio et gladii potestate et omni juridictione alta et bassa relinquimus et legamus possidendam tenendam et usufructuandam dum vixerit quo usufructu finito dicta curia et villa cum omnibus suis juribus et pertinentiis et cum mero et mixto imperio et gladii potestate et omni juridictione alta et bassa et cum omnibus servis et ancillis animalibus peculis et bonis omnibus prout supra describitur ad infrascriptum primogenitum et nostrum universalem heredem libera revertantur: Item nobili domine donne Paulesse de Serra karissime matri nostre officium et gubernationem ville nostre de Jacha districtus curatorie nostre de Muntagna et usufructum medietatis fructuum et proventuum et serviciorum provenientium de dicta villa seu de juribus et hominibus et feminis dicte ville quamdiu vixerit pro suis necessitatibus relinquimus et legamus et in predictis omnibus nobis eam instituimus heredem. Et dicto usufructu finito dicta villa ad infrascriptum nostrum primogenitum libere revertatur: Item confirmamus approbamus et ex certa scientia retificamus omnia privilegia facta et concessa per nos egregio Mariano de Arborea dillecto filio nostro dominoque Ucciani et Marmilte de dictis castris curatoriis eorum et villis omnibus et de omnibus aliis que sibi quocumque titulo concessimus prout et sicut in eiusdem Mariani privilegiis et per nos ei concessis et cum omnibus juribus et pertinentiis eorum plenius et lacius continetur: Item confirmamus approbamus et ex certa nostra scientia ratificamus omnia privilegia facta et concessa per nos egregio Iohanni de Arborea dillecto filio nostro dominoque Montis Acuti et podii de Barinnella de dictis castro podio et curatorjs (sic) eorum et cuiusque eorum et villis omnibus et de omnibus aliis que sibi quocumque titulo concessimus prout et sicut in privilegiis eiusdem Iohannis et per nos ei concessis cum omnibus eorum juribus et pertinentiis clarius et apertius continetur. Item relinquimus et legamus egregiis Mariano et Iohanni de Arborea dillectis nostris filiis sub infrascripta conditione tenore et modo. Et si ipsi infrascripte nostre dispositioni consenserint et consentire volueritn baroniam de Cerniglicecu (sic) et allodium quam et quod emi pro nobis in Catalonia fecimus a nobili viro domino Rugerio comite Pallariensi cum castris villis vassallagiis hominibus masculis et feminis honoribus superioritatibus homagiorum prestationibus datiis tributis fructibus redditibus et proventibus ad dictam baroniam et allodium et cuiusque eorum pertinentibus et espectantibus et cum mero et mixto imperio et omni jurisdictione alta et bassa et cum omnibus juribus actionibus rationibus et pertinentiis eorum et cuiusque eorum prout et sicut in instrumentis emptionum plenius continetur possidenda et tenenda comuniter per eosdem. Quam baroniam et allodium cum omnibus supradictis eis pro legitima eorum relinquimus et legamus et in ea nobi… instituimus heredes cum suprascripta moderatione conditione et modo. Ita videlicet quod de bonis eorum propriis que habent in Sardinia venire consentiant ad infrascriptum nostrum primogenitum et heredem universalem de ceteris dicti Mariani Vic… (sic)… Quas quidem curatorias et vilas in quibus privilegiis dictorum Mariani et Iohannis detrahimus si ipsi dictam baroniam ut praedicitur habere maluerint et ad hoc consentire voluerint cum omnibus hominibus et feminis liberis servis et ancillis peculio dominio et servitute et cum omnibus domesticis terris cultis et incultis vineis ortis nemoribus pasquis semitis animalibus aquis quarumque (sic) (7) decursibus molendis tributis dacis serviciis realibus et personalibus privilegiis, franchiciis homagiis, honoribus et superioritatibus ad dictas curatorias et villas et quascumque earum expectantibus et pertinentibus quoquomodo et cum mero et mixto imperio et omni jurisdictione alta et bassa dicto nostro primogenito et heredi universali relinquimus et legamus: si autem dicti Marianus et Iohannes ad hoc consentire noluerint dicta eorum privilegia per nos ut predicitur confirmata integra immutilata remaneant et illessa et cuilibet eorum pro eorum legitima relinquimus et legamus florenos auri boni et justi ponderis de Florencia. Et omnia alia que eis titulo donacionis dedimus quibus eos volumus manere contentos et ipsos in eis nobis instituimus heredes et dicta baronia et alodium dicto nostro primogenito et haeredi universali cum omnibus supradictis remaneat per eum possidenda et disponenda prout sibi videbitur et placuerit: Item confirmamus approbamus et ex certa scientia ratificamus omnia privilegia facta et concessa per nos egregiis Nicolao et Francisco de Arborea nostris dilectis filiis de possessionibus villis et feudis quas et que eidem jure emancipatione donavimus et concessimus sub illis pactis et conditionibus que in instrumentis concessionis feudi continentur cum omnibus juribus et pertinentiis suis volentes quod dicta privilegia non tam ex donatione facta eis per nos inter vivos auctoritate privilegiorum nobis concessorum a serenissimo domino nostro domino Alfonso Dei gratia Aragonum Valentie Sardinie et Corsice rege comiteque Barchinone quam ex presentis nostri testamenti vigore robur firmitatis obtineant Et predicta omnia per nos eisdem in privilegiis eorum donata et concessa ad habundantiorem cautellam relinquimus et legamus et in eis nobis eos instituimus heredes et pro ipsorum legitima ipsos predictis volumus manere contentos prout in eorum privilegiis continetur: Item relinquimus et prelegamus egregiis Petro Domicello Arboree Mariano Iohanni Nicolao et Francisco nostris filiis dictis curiam nostram propriam positam in civitate nostra Arestanni que lingua sardica sic confinatur. Incominciasi daessu jassu dessa domo que fudi de calonigu Falchu et falatsinchi deretu sa ruga de sa porta de mari e dat sa bolta ad ladu dessa corte noa dessu Regnu et collat sinchi de retu sa via de sa domo que fu di de Iohanni Porru et chindit torre deretu ad su jassu ue fudi sa domo que fudi de Larençu de Serra su qual est quomo dintro dessa corte et collat sinchi deretu assu jassu dessa domo qui fudi de calonigu Falchu dictu… fliscat apari: Vel si qui alii sunt eius confines meliores veriores et clariores cum omni iure actione ratione proprietate pertinentiis ingresibus et egresibus suis ita tamen quod ipsi cum egregia domina donna Benedicta nostra consorte dillecta eorumque matre karissima cui habitationem dicte curie relinquimus ut superius est expressum clarius continetur in eadem simul stare valeant et morari donec curia regni que incepta est fabricata fuerit et completa et ipsa facta et perfecta dictam nostram propriam curiam idem Petrus Donnicellus heres noster universalis dicte domine Benedicte et predictis Mariano Iohanni Nicolao et Francisco nostris filliis et germanis suis ipsius Petri libere permitere debeat et sine aliqua molestia et turbatione relinquat: Item adiungimus curie nostre prefate et quam dictis filliis nostris legavimus ut canava et stabula ipsi Marianus Iohannes Nicolaus et Franciscus habere valeant prope dictam curiam infrascripta hospicia videlicet hospicium quod olim fuit domine Villane quod habuimus in cambium ab herede Ugueti filii quondam domini Parasoni de quo cambio est inde confectum publicum instrumentum quod quidem hospicium lingua sardica cum infrascriptis duobus aliis hospiciis confinatur, cominciasi sas confines de su albergu qui fudi de monna Villana su quale sapit pro cambiu duessu herede de Uguitu fiju qui fudi de donnu Barasoni et issos confines de sa corte qui fudi de mossen Marcuchu Soringianu (8) qui sappit dae dona Bera Capai mama qui fudi de Iugui Marianu Et issa domo que fudi de Cindu de Coti e dessos fradis que comporarus da essos segundu caparit pro carta rugata dae imprimis comincasi daessa via dessa ruga de sa porta de mari et daessu ladus dessa domo chest testa assa domo que fudi de donnu Alibrandinu Frau et fallat totu sa ruga in fine a sanctu Antone dessa domo que si comporedi dae Cindu de Cori e daessos fradis chest como rlogia et gleirat totu sa ruga que benit daessa dita porta de mari deretu asso cantone dessu Albergu qui fudi de Mossen March et daecunde si cominciat sa terra testa et gleirat cussa testa in fine assa domo noa chest facta pro conja (9) que remanit dae foras a pus salbergu qui fudi de Archochitu de camara… et gleirat sateru ladu cum icussa domo dessa conia que remanit dae intro et bat in fini assa testa dessa domo que fudi de a… Vilana chest aladu dessa ruga dessa dita porta de mari et inue (sic) fliscat: Vel si qui alii sunt eorum et cuiuscumque eorum confines meliores veriores et clariores cum omni jure actione ratione proprietate pertinentiis ingressibus et egressibus eorum et cuiuscumque eorum relinquimus et legamus. Item statuimus et decernimus quod Maria de Arborea nostra filia predilecta in aliquo monasterio honorabili de Chatalonia ad divinum servitium convertatur et in eo debeat monacari et ei ut dicto monasterio offerat in ingressu suo pro possessionibus comporandis relinquimus et legamus florenos auri de Florencia boni et iusti ponderis quatuor mille et pro oblacione facienda altari ecclesie monasterii supradicti eo die quo ingressa fuerit florenos auri mille de Florentia boni et justi ponderis. Et pro fornimentis suis faciendis pro suo ingressu florenos de Florentia boni auri et justi ponderis mille. Quod si forsan noluerit monachari eidem Marie pro se maritanda suprascriptam summam florenorum sex milium relinquimus et in eis eam nobis instituimus heredem et in quibus pro sua legitima volumus manere contenta: Item ventrem pregnantem suprascripte dilecte uxoris nostre si masculus fuerit et vivus ad lucem pervenerit in duobus millibus quingentis florenis auri de Florentia boni et justi ponderis nobis instituimus heredem. Et nichilominus eumdem ventrem pregnantem si ut premittitur masculus fuerit et ad lucem pervenerit eidem nostro primogenito et universali heredi recomendamus et volumus quod eidem provideat prout prospexerit esse dignum si vero femina fuerit et ad lucem ut prediximus venerit eamdem memorato nostro primogenito et universali heredi recomendamus et eidem pro se maritanda relinquimus sex milia florenorum de Florentia boni auri et recti ponderis quos solvi mandamus per dictum nostrum primogenitum et universalem haeredem et in eis dictum ventrem pregnantem si femina fuerit nobis instituimus haeredem: Item confirmamus approbamus et ex certa scientia ratificamus omnia privilegia facta concessa per nos nobili viro Laurentio de Arborea nostro filio naturali de possessionibus villis et feudis quas et que eidem donavimus et concessimus sub illis pactis et conditionibus quae in instrumentis concessionis feudi continetur cum omnibus juribus et pertinentiis suis volentes quod dicta privilegia non tam ex donatione facta ei per nos inter vivos auctoritate privilegiorum nobis concessorum a serenissimo domino nostro domino Alfonso Dei gratia Aragonum Valentie Sardinie et Corsice Rege comiteque Barchinone quam ex presentis nostri testamenti vigore robur firmitatis obtineant. Et predicta omnia per nos eidem Laurentio in privilegiis suis donata et concessa ad habundantiorem cautellam relinquimus et legamus. Item volumus et mandamus predicto nostro primogenito et heredi universali quod dicto Laurentio pro sua habitacione de uno hospicio competenti in civitate nostra Arestanni debeat providere. Item ordinamus et infrascripto nostro heredi universali precipimus et mandamus ut omnibus illis servis regni Iudicatus nostri vel nostris propriis qui inventi fuerint tempore mortis nostre ad nostrum vel curie nostre servitium sive in camara sive in canava aut in stabulis sive in cochina sive in camera scribanie sive in cancellaria sive in majoria nostra de portu in curia nostra de spendio aut in turrina nostra de massa aut in turrina de silba plenam libertatem concedat. Item ordinamus et infrascripto nostro heredi precipimus et mandamus quod omnibus illis ancillis dicti nostri judicatus et propriis que ad servicia egregie domine donne benedicte dilecte uxoris nostre tempore mortis nostre invente fuerint comorari plenam tribuat libertatem. Item ordinamus et infrascripto nostro heredi precipimus et mandamus quod omnibus ancillis dicti nostri iudicatus vel nostris propriis que invente fuerint tempore mortis nostre in curia nostra de spendio plenam libertatem concedat. Item ordinamus quod botices pannorum curie nostre que invente fuerint ad dictum servicium tempore mortis nostre prefatus heres noster tradat perpetue libertati. Item volumus et mandamus quod egregius vir infrascriptus heres noster universalis teneatur et debeat familie curie nostre sive torralibus (sic) de ficto sive pueris de cameris cancellarie sive de stabulis sive de canava sive de Turinis sive de majoria portus nostri civitatis Arestanni de consilio infrascriptorum fidejcommissariorum providere secundum quod ei visum fuerit iuxta cuiusque servitii meritum. Item adjungimus feudo ville de patro quam nobilis vir Marianus de Corogno dilectus nepos noster a curia nostra in feudum tenere dignoscitur villam nostram vocatam Ruinas positam in parte de Giulciani et saltum nostrum de Uras positum in confinibus dicte ville que est nunc distructa prout est pro ambo capita et latera limitamus cum omnibus hominibus exceptis liberis ab equo et cum omnibus daciis tributis serviciis realibus et personalibus servis ancillis peculiis terris cultis et incultis animalibus domesticis saltibus pascuis semitis aquis aquarumque decursibus molendinis montibus collibus et vallibus iuribus actionibus et rationibus ad dictam villam et saltum spectantibus et cum omni jurisdictione jure sanguinis dumtaxat excepto et pro dictis villis serviat curie nostre prout in instrumento concessionis dicti feudi plenius continetur tenendam et cognoscendam in feudum nobile immediate et in capite ab infrascripto nostro primogenito et universali herede et teneatur pro ipso feudo heredi nortro prefato fidelitatem et homagium facere sicut pro feudo nobili et feudatariis in nostra curia quod fieri consuetum. Item adjungimus feudo ville de Noragus posite in contrata nostra de parte Valença quam nobilis vir Marianus de Serra karissimus nepos noster a nostra curia in feudo tenere dignoscitur villam nostram de coni positam in eadem contrata de parte de Valença cum omnibus hominibus exceptis liberis ab equo et cum omnibus daciis tributis servis ancillis peculis terris cultis et incultis animalibus domesticis saltibus pascuis semitis aquis aquarumque decursibus molendinis montibus collibus et vallibus juribus actionibus et rationibus ad dictam villam spectantibus et cum omni jurisdictione jure sanguinis dumtaxat excepto et pro dictis villis serviat curie nostre prout in instrumento concessionis dicti feudi plenius continetur tenenda et recognocenda in feudum nobile immediate et in capite ab infrascripto nostro primogenito et haerede universali. Et teneatur pro ipso feudo heredi infrascripto prefato fidelitatem et homagium facere sicut pro feudo nobili a feudatariis in nostra curia est fieri consuetum. Item nobili viro Mariano de Amirai (10) karissimo nepoti nostro omnia iura que habet ex vigore instrumenti sibi per nos concessi de villa de Architano parvo prout et sicut in dicto instrumento continetur approbamus et ratificamus et ex certa nostra scientia confirmamus et dictorum iurium concessionem eidem Mariano relinquimus et legamus. Item nobilibus viris Iohanni Villano quondam domini Iacobi Villani et Henrico Villano quondam item Henrici Villani karissimis nepotibus nostris omnia iura que habent ex vigore instrumentorum eis concessorum per nostros antecessores et nos in villis de Siis Maiore Simachis de Sancto Geminiano et in domo concessa quondam domino Iacob patri dicti Iohannis in villa de Samugleo prout et sicut in instrumentis eorum continetur approbamus confirmamus et ratificamus et dictorum jurium (sic) eisdem Iohanni et Henrico relinquimus et legamus. Item nobili viro domino Raynerio Bonifacii de Gualandis karissimo nepoti nostro filio quondam domine Sardigne olim karissime sororis nostre omnia iura que habet ex vigore instrumenti per nos concessi eidem in villa Orbana judicatus nostri prefati prout et sicut in dicto instrumento continetur approbamus confirmamus et etiam ratificamus et dictorum jurium concessionem eidem domino Reynerio relinquimus et legamus. Item Mariano et Iohanni Satio karissimis nepotibus nostris et filiis olim domini Francisci Satii et quondam domine Sardinie karissime sororis nostre villam nostram de Simugleo positam in Iudicatu nostre Arboree videlicet in curatoria de Mandra Olisay cum omnibus hominibus exceptis liberis ab equo et cum omnibus dacis tributis servis et ancillis animalibus terris domesticis saltibus aquis aquarumque decursibus montibus vallibus juribus actionibus et rationibus et cum omnibus servitis realibus et personalibus et cum omni jurisdictione ad dictam villam spectantibus et pertinentibus jure sanguinis dumtaxat excepto et cum honere unius equi terramangensis et unius sergentis terramagensis sufficienter armati qui pro feudo dicte ville quotiens per infrascriptum nostrum primogenitum et heredem universalem fuerint requisiti ei et sue curie servire teneantur relinquimus et legamus: Item nobili viro Iacobo filio quondam domini Cini de Taculis karissimo consanguineo nostro omnia jura que habet ex vigore instrumenti per nos concessi inmediate ville de Solarussa prout et sicut in dicto instrumento continetur approbamus ratificamus et ex certa scientia confirmamus et dictorum jurium concessionem eidem Iacobo relinquimus et legamus. Item filiis et heredibus quondam domini Michaellis de Taculis consanguineis nostris omnia iura que habent ex vigore instrumentorum suorum concessorum sibi dicto domino Michaelli per antecessores nostros et nos et medietatem Ville de Solarussa et eidem domino Michaelli et heredibus suis masculini sexus prout et sicut in suis instrumentis plenius continetur approbamus confirmamus et etiam ratificamus et dictoram jurium concessionem eisdem heredibus relinquimus et legamus: Item Angiulese et Preciose filiabus nostris naturalibus confirmamus possessiones et iura quas et que eisdem donavimus in villa nostra de Mogoro prout et sicut in instrumentis inde confectis plenius continetur et volumus quod infrascriptus noster primogenitus et heres universalis ipsas Preciosam et Angiulesam et earum filios masculos recomendatas et recomendatos habeat et gubernet secundum quod viderit convenire: filiabus vero earum egregii Marianus de Arborea dominus Gotziani et Iohannes de Arborea dominus Montis Acuti dilecti nostri filii ipsarumque germani providere debeant de maritis prout prospexerint esse dignum et prout honori eorum et ipsarum viderint convenire: Item Guillermum germanum nostrum et heres Gonnarii quondam fratris nostri et etiam filios Adalasie sororis nostre et eorum et cuiusque eorum heredes absolvimus et liberamus ab omnibus et de omnibus facionibus regni et serviciis realibus et personalibus et eis et cuique eorum de hiis immunitatem et franquitiam relinquimus et legamus filios aut (sic) (11) masculos dicti Guillermi et heredes dicti germani et prefate sororis nostre dictus heres noster universalis recomendatos habeat et gubernet: filiabus eorum dicti Marianus et Iohannes providere debeant de maritis prout honori eorum et ipsarum viderint convenire: Item filios Arsoci de Serra et Gonnari de Serra fratrum qui stant et morantur in villa de Turri dictus heres universalis noster recomendatos habeat et gubernet prout honori suo viderit convenire: filiabus eorum dicti Marianus et Iohannes providere debeant de maritis prout honori eorum et ipsarum viderint convenire: Item nobili viro Guidoni de çori maiori nostre Camare omnia jura que habet ex vigore instrumenti sibi per nos concessi de villa Simachis ioso sive de Sancta Caterina prout et sicut in dicto instrumento continetur approbamus ratificamus et ex certa scientia confirmamus et dictorum jurium concessionem eidem Guidoni relinquimus: Item discreto viro magistro Gracie Orlandi medicinalis sciencis (sic) professori dilecto Medico nostro omnia jura que habet ex vigore instrumenti sibi per nos concessi de villa Ogliastre prout et sicut in dicto instrumento continetur approbamus ratificamus et ex certa scientia confirmamus et dictorum jurium concessionem eidem magistro Gracie relinquimus et legamus. Item nobili viro Iohanni Ute omnia jura que habet ex vigore instrumenti sibi per nos concessi de villa sie (sic) Sancti Nicolay prout et sicut in dicto instrumento continetur approbamus ratificamus et ex certa scientia confirmamus et dictorum jurium cessionem eidem Iohanni relinquimus et legamus. Item sapienti et discreto viro domino Filipho Mannelli decretorum doctori et canonico Arborensi karissimo socio nostro (12) donaciones concessiones gratias franchitias libertates imunitates privilegia et instrumenta facta et concessa suis antecessoribus et ei a nostris antecessoribus vel a nobis de villis curiis domibus servis ancillis saltibus domesticis terris nemoribus et quibuscumque aliis rebus et bonis ex certa scientia ratificamus approbamus et etiam confirmamus prout et sicut in suis privilegiis concessionibus et instrumentis plenius continetur quam ratificationem approbationem et confirmationem omnium predictorum eidem domino Filipo et heredibus suis relinquimus et legamus volentes et statuentes quod dicta privilegia instrumenta et concessiones sint de cetero firma et valida et perpetuis temporibus observanda. Item nobili viro Mariano de Serra Ugueti karissimo nepoti nostro omnes donaciones concessiones et gratias factas ei vel patri suo a nostris antecessoribus vel a nobis prout et sicut in suis instrumentis continetur confirmamus ratificamus et ex certa scientia approbamus quam ratificacionem approbationem et confirmationem omnium predictorum eidem Mariano et suis heredibus relinquimus et legamus: Item heredibus nobilis viri Primerani de Prato et nobili viro Iohanni Ute et provido viro Baciarello Roberti gratias et franchitias libertates et imunitates privilegia et instrumenta facta et concessa eorum antecessoribus et eis a nostris antecessoribus vel nobis de villis curiis domibus servis et ancillis saltibus et quibuscumque aliis rebus et bonis ex certa scientia approbamus confirmamus atque etiam ratificamus prout et sicut in eorum privilegiis concessionibus et instrumentis plenius continetur quam ratificationem approbationem et confirmationem omnium predictorum dictis heredibus dicti Primāni Iohanni Ute et Baciarello prefatis et eorum heredibus relinquimus et legamus volentes et statuentes quod dicta privilegia concessiones et instrumenta sint de cetero firma rata et valida et perpetuis temporibus observata: Item heredibus providi viri Georgii de Sii olim majoris nostre camere donationes concessiones gratias franquitias libertates imunitates privilegia et instrumenta facta et concessa suis antecessoribus et ei a nostris antecessoribus vel nobis de curiis domibus servis ancillis saltibus domesticis terris nemoribus et quibuscumque aliis rebus et bonis ex certa scientia ratificamus approbamus et confirmamus prout et sicut in suis privilegiis et instrumentis plenius continetur quam ratificationem approbationem et confirmationem omnium predictorum dictis heredibus relinquimus et legamus volentes et statuentes quod dicta privilegia concessiones et instrumenta sint de cetero firma et valida et perpetuis temporibus observanda. Item dicimus volumus et mandamus quod Guido de çori major nostre camere Marianus de Corogno armentarius de loco nostri judicatus Arboree Marianus de Miray fiscalis noster et major equorum nostrorum Ugulinus de Scano curator nostre civitatis Aristanni Marianus de Villa Castellanus castri nostri Montis regalis Iohannes Uta Castellanus nostri castri Serravallis Petrus Vacha Castellanus nostri castri Montis de Verro Iohannes de Acene Castellanus castri Goisani Gonnarius de Sogiu Castellanus castri Marmille, et Ieunarius de Iana maior partis de margine et de costa de Vallibus pro egregio Mariano de Arborea nostro dillecto filio domino dictorum castrorum et eorum districtuum Gonnarius Caprinus castellanus Montis Acuti Nicola de Sii armentarius maior podii de Barumella et eius districtus et Simon de çori maior partis de Montaguto pro egregio Iohanne de Arborea karissimo nostro filio domino predictorum castri podii et eorum districtuum et heredes Saltari Dore olim castellani dicti castri Montis Acuti pro dicto Iohanni nostro filio ipsi et quilibet eorum et eorum et cuiusque eorum heredes et bona sint liberi et absoluti ab omni ratione reddenda nobis vel heredibus nostris de omnibus et singulis que ipsi vel alii eorum vel alia quecumque quacumque persona pro eis vel aliquo eorum de rebus et bonis nostris mobilibus et immobilibus et se moventibus ubicumque positis que invenirentur et in judicatu nostro Arboree et Lugodorj et terris castris alicuius officii occasione eis vell alicui eorum per nos vel aliam quamcumque personam pro nobis comissi vel alia gerere debuerunt sive pretermiserunt. Ita quod de predictis vel aliquo predictorum nullam heredibus nostris rationem reddere teneantur sed omnibus et cuicumque eorum de predictis omnibus et singulis liberationem legamus. In omnibus autem aliis nostris bonis mobilibus et immobilibus et se se moventibus ubicumque positis que invenirentur et in iudicatu nostro Arboree et Logudorii et terris castris villis servis ancillis possessionibus omnibus dignitatibus rebus bonis quibus actoribus (sic) (13) et rationibus ad nos vell ad iudicatum nostrum Arboree Lugodorii quomodocumque spectantibus dictum egregium Petrum nostrum filium predilectum primogenitum et generalem procuratorem nostrum nobis instituimus heredem et eum cum onere trium milium florenorum de Florentia boni auri et justi ponderis quos tenemus solvere per censum dicti judicatus et aliarum terrarum quem et quas a domino nostro Regi nobis volumus succedere in predictis. Si autem contingerit dictum Petrum quandocumque decedere sine liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus uno vel pluribus superstite Mariano predicto dillecto nostro filio substituimus eidem Petro Marianum filium nostrum prefatum heredem et successorem in predictis judicatu et bonis. Si vero dictum Marianum quandocumque mori contigerit sine liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus post mortem dicti Petri superstite Iohanne predicto filio nostro suprascripto Mariano prefatum Iohannem substituimus heredem et in omnibus successorem. Si vero dictum Petrum mori contigerit sine liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus post mortem dicti Mariani in loco dicti Mariani eumdem Iohannem suprascripto Petro in predictis judicatu et terris et bonis omnibus substituimus heredem et in omnibus successorem. Si vero dictum Iohannem mori contigerit sine liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus mortuis suprascriptis Petro et Mariano superstite Nicolao predicto dilecto filio nostro suprascripto Iohanni memoratum Nicolaum substituimus heredem et in omnibus successorem nisi fuerit in sacris ordinibus constitutus. Si vero dictum Petrum contigerit absque liberis masculis legittimis ex suo corpore legitime descendentibus post mortem dictorum Mariani et Iohannis superstite Nicolao prefato in loco dictorum Mariani et Iohannis eidem Petro dictum Nicolaum in predicto judicatu et bonis substituimus heredem et in omnibus successorem nisi fuerit idem Nicolaus ut predicitur in sacris ordinibus constitutus. Si vero dictum Marianum mori contingerit absque liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus post mortem dictorum Petri et Iohannis eidem Mariano sepe dictum Nicolaum in dicto judicatu et bonis substituimus heredem et in omnibus successorem nisi fuerit ut predicitur in sacris ordinibus constitutus. Si vero dictum Nicolaum mori contingerit quandocumque sine liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus superstite Francisco filio nostro predicto si noluerit clericari et non fuerit in sacris ordinibus constitutus suprascripto Nicolao in omni casu predictum Fransciscum substituimus heredem et in omnibus successorem. Si autem Franciscum predictum sine liberis masculis ex suo corpore legittime descendentibus mori contingerit post mortem dicti Nicolay eidem Francisco ventrem pregnantem uxoris nostre si ad lucem vivus pervenerit et masculus fuerit in dicto judicatu et bonis sustituhimus heredem et in omnibus successorem. Si vero voluerit clericari et clericus fieri dictum ventrem pregnantem prefato Nicolao in omni casu substituhimus heredem et in omnibus successorem. Si autem dictus Franciscus noluerit clericari et mortuus fuerit absque liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus superstite dicto ventre pregnante ut predicitur eidem Francisco dictum ventrem pregnantem substituimus heredem et in omnibus successorem. Ille tamen qui successerit dicto Petro filio nostro et heredi universali filias eiusdem Petri si quas forte dimiserit non maritatas teneatur et debeat honorifice maritare et si fuerit una tantum teneatur et debeat dare sibi pro suis dotibus et corredis florenos (14) de Florentia boni auri et justi ponderis. Si vero plures fuerint teneatur et debeat dare cuilibet earum pro dotibus et corredis suis florenos de Florentia boni auri et justi ponderis. Si vero evenerit predictos nostros filios omnes mori sine liberis masculis legittimis ex eorum corporibus legittime descendentibus relictis filiabus legittimis volumus ad primam filiam dicti Petri que sine defetu deformi et apparenti corporis fuerit (15) predictam nostram hereditatem devolvi et eam succedere volumus ultimo filiorum nostrorum sine liberis masculis ex eorum corporibus legittime descendentibus morientium et ex mortua sine liberis masculis ex suo corpore legittime descendentibus ad alias filias dicti Petri per ordinem devolvatur et ita per ordinem succedere et intelligi volumus de filiabus dictorum Mariani et Iohannis Nicolai Francisci et ventris pregnantis filiorum nostrorum. Si autem contigerit predictos nostros filios de hac vita migrare non relictis filiis vel filiabus legittimis ex eorum corporibus legittime descendentibus una vel pluribus volumus predictam hereditatem devolvi ad egregiam Bonaventuram de Arborea dilectam filiam nostram et eam succedere volumus et eam substituhimus illi qui ut predicitur in dicta nostra hereditate ultimo morietur. Quod si dictam Bonaventuram sine liberis masculis legittimis ex suo corpore legittime descendentibus post mortem dictorum filiorum nostrorum quandocumque mori contingerit volumus quod dicta nostra hereditas ad predictam Mariam filiam nostram si noluerit monacari penitus devolvatur et eam succedere volumus ultimo filiorum dicte Bonaventure ei eos omnes predicte Marie premori contingerit absque legittimis liberis ex suo corpore legittime descendentibus. Si vero dictam Bonaventuram dicte Marie premori contingerit sine liberis masculis legittimis aliquo filiorum nostrorum vel nepotum in loco dicte Bonaventure dictam Mariam ultimo prefatorum filiorum nostrorum vell nepotum morienti sine liberis legittimis substituhimus heredem et in omnibus successorem. Si vero prefata Maria decederet nullis relictis filiis ex suo corpore legittime descendentibus volumus et ei substituimus in predictis nostro judicatu et bonis ventrem pregnantem uxoris nostre et predictos filios et filias nostras aut filios et filias eorum ut prediximus sibi invicem substituhimus et succedere volumus in predictis nostro judicatu et bonis omnibus supradictis predictis autem Nicolao et Francisco et ventri pregnanti filiis nostris baiulos tutores et curatores relinquimus et esse volumus egregiam dominam donnam Benedictam karissimam uxorem nostram et egregium virum dictum Petrum nostrum primogenitum et heredem universalem germanum dictorum nostrorum filiorum quibus et cuique eorum in solidum concedimus et mandamus plenam bailiam et liberam potestatem plenum et liberum et generale mandatum regendi et salubriter gubernandi personas dictorum nostrorum filiorum et terras et bona eorum prout ad salutem ipsorum filiorum nostrorum predictorum et bonum statum terrarum predictarum viderint convenire quousque et tamdiu dicti fillii nostri vel unusquisque eorum ad etatem decem et octo annorum completam pervenerint, vel pervenerit: qua etate decem et octo annorum completa teneantur dicti tutores et curatores restituere et integre consignare dictis filiis nostris minoribus et cuique eorum omnia eorum bona prout et sicut in privilegiis eorum per nos eis concessis plenius continetur et in presenti nostro testamento concessimus et legamus Et membra presentis nostri testamenti quod ad eos vel ad quemque eorum pertinuerit dictis filiis nostris minoribus et cuique eorum sine dificultate dare et dari facere incorrupta: absolvimus preterea dictos tutores et curatores a ratione reddenda de fructibus interim preceptis de bonis dictorum minorum et inhibemus dictis filiis nostris minoribus ne prefatam dominam Benedictam uxorem nostram vel predictum heredem nostrum quos eis et cuique eorum baiulos tutores et curatores relinquimus audeant de fructibus perceptis usque ad etatem predictam decem et octo annorum completam dicta bona et fructus omnes ad predictos nostros filios et eorum quemlibet sine diminutione perveniant administranda et gubernanda per ydoneos procuratores quos idem filii nostri qui ad etatem predictam pervenerint ordinare voluerint de consilio et voluntate dictorum nostre uxoris et nostri primogeniti et heredis universalis: Ita tamen quod dicti filii nostri qui iam ad predictam etatem pervenerint nichill de predictis bonis eorum alienare presumant sine consilio et consensu predictorum uxoris et heredis et primogeniti nostrorum donec ad etatem viginti quinque annorum pervenerint vel aliquis eorum pervenerit quod si infra dictam etatem viginti quinque annorum predicti filii nostri vel aliqui eorum nisi ut prediximus alienaverint vel alienaverit donaverint vel donaverit pro non alienato vel donato penitus habeatur: fideicommissarios et esecutores distributores et errogatores presentis nostri testamenti et predictorum nostrorum judiciorum et legatorum relinquimus esse volumus atque etiam ordinamus venerabilem in Christo patrem dominum fratrem Guidonem Dei gratia Tirensem et Arborensem Archiepiscopum egregiam dominam Benedictam karissimam consortem nostram egregium Petrum dictum nostrum primogenitum et heredem universalem et sapientem et discretum virum dominum Filipum Mannelli decretorum doctorem et canonicum Arborensem et quemlibet eorum in solidum quibus et cuique eorum insolidum damus plenam bailiam et liberam potestatem et plenum et liberum et generale mandatum predicta nostra judicia et legata de bonis nostris et judicatus nostri Arboree et Logudorj solvendi exequendi distribuendi et errogandi prout in presenti nostro testamento plenius est expressum et prout de nostra voluntate procedit dantes predictis omnibus fideicommissariis nostris et tribuentes eis et cuilibet eorum insolidum plenam ac omnimodam potestatem cum libera administratione exigendi petendi et recipiendi a dicto nostro primogenito et herede universali nostro vel etiam a suis debitoribus a quibus eorum voluerint suficientem et integram pecuniam pro dictis omnibus et singulis exequendis mandantes insuper dicto nostro primogenito et heredi universali sub pena maledictionis paterne quod ipse per se executari faciat et persolvat cum effectu omnia predicta judicia et legata ut prediximus ecclesiis piis locis et personis predictis infra unum annum a tempore nostri obitus computandum filiis autem nostris et germanis suis teneatur et debeat dictus primogenitus et heres noster universalis privilegia omnia et singula que eis dimisimus legavimus relinquimus et confirmavimus in presenti nostro testamento integre persolvere et observare et sine diminutione aliqua consignare vel alios nostros fideicomissarios permittere sine molestia et impedimento aliquo aut dificultate dictis nostris filiis masculis persolvere cum ad etatem predictam decem et octo annorum pervenerint. Marie autem filie nostre teneatur illam quantitatem sex milium florenorum auri de Florencia boni auri et justi ponderis quos eidem cum ingressa fuerit aut ingredietur monasterium vel cum ea maritaverit si monasterium ingredi noluerit prout in presenti nostro testamento ordinavimus statim solvere cum effectu. Et inducentes paterno affectu dictum Petrum nostrum primogenitum et universalem heredem quod dictos filios nostros et germanos suos benigno et fraterno affectu pertractet et nostram in eis que ipsis relinquimus voluntatem sine diminutione conservet et in aliis personis et locis sicut filius benedictionis adimpleat nostram ultimam voluntatem. Et dicimus et volumus quod si hoc presens testamentum nostrum de nostri testamenti non valeret saltem in codicillorum et omni jure meo quibus melius valere potest volumus quod valeat et firmitatem habeat et obtineat quia sicut nobis placet et talis est nostra ultima voluntas cassando et irritando omne aliud testamentum seu ultimam voluntatem si quam vel si quod reperiretur esse factum vel factam per nos rogatum sive rogatam per quoscumque notarios preter istud actum in villa aqs (sic) in quadam camera curie dicti domini judicis presentibus venerabili et sapienti viro domino Filipo Mannelli canonico arborensi decretorum doctore magistro Gratia Orlandi et magistro Tomasio de Cinamo de Neapoli medicinalis scientiae professoribus: Nobilibus viris donno Mariano de Serra quondam domini Guillermi de Serra et donno Laurentio Schinto quondam domini Nicolay Nicolao Sparino dicto Pilieri quondam Petri de Vallibus et Comita Ticha quondam Torbini Ticha de Salanis testibus ad hec vocatis et rogatis Dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo tricesimo sexto indictione tertia pridie nonas aprilis: – | oet nos…|| servitiis † Petrus… || de villa… Iulianus de Cherqui filius Mariani de Cherqui de Arestan Regia auctoritate… notarius hiis omnibus interfui et rogatus scribere scripsi et cum additione verbi et nos in undecima linea et in vicesima quarta linea ubi legitur servitiis et cum literis puntatis de subter in linea vicesima octava ubi dicitur et de omnibus et cum additione in linea quinquagesima sexta ubi legitur Petrus et in linea quinquagesima septima ubi dicitur de villa non vitio sed errore scripture firmavi meumque signum et nomen apposui consuetum.
NOTE
(1) Il documento non è l’originale, ma un apografo del medesimo, come si ricava dall’attestazione che lo precede, la quale è del tenore seguente: Hoc est translatum bene et fideliter sumptum in civitate Castri Callari, die penultimo mensis iunii, anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono a quodam testamento, seu ultima voluntate illustris Hugonis olim Marchionis et Iudicis Arboreae, clauso per discretum Iulianum de Cherqui regia auctoritate notarium publicum valde anticum (sic), sanum tamen et integrum, non cancellatum nec in aliqua eius parte suspectum, sed omni prorsus vitio et suspicione carentem, cujus tenor sequitur, et est talis- – In nomine Domini etc. –
(2) È evidente l’errore del copista nel decifrare le abbreviature; e deve dire denariorum Alfonsinorum minutorum.
(3) Legg. domui.
(4) Legg. domui.
(5) Forse dominicis.
(6) L’odierno Sanvero Milis.
(7) Legg. aquarumque.
(8) Soringianu o Sorregianu, ossia salassatore, cerusico.
(9) Pro conja, cioè per concia, o conciatura di pelli.
(10) Ossia Mariano de Amirato (Ved. Tola, Dizion. biogr. dei Sardi ill. Vol. I. pag. 73).
(11) Legg. autem.
(12) Socio nostro, ossia nostro intimo consigliere, e quasi compagno (socio).
(13) Legg. actionibus.
(14) Manca la indicazione della quantità. E così pure in seguito.
(15) È da notarsi questa condizione, in virtù della quale Ugone di Arborea escludeva dalla sua eredità le donne difettose di corpo, o deformi nell’aspetto.