XVIII.
L’Infante D. Alfonso di Aragona scrive a Ugone di Arborea, che avea differito, per mancanza di sufficienti carriaggi, la sua marcia dal porto di Palma di Solci a Villa di Chiesa; che però manderebbe innanzi tre o quattrocento soldati verso Villa Massargia; e che intanto si raccomandava a lui, acciò gli fornisse al più presto i mezzi di trasporto, e le vettovaglie necessarie per l’esercito, giacchè senza il di lui efficace e potente aiuto non potrebbe riuscirgli felicemente l’impresa, per cui egli era venuto in Sardegna.
(1323, 17 giugno).
Dai Regii Archivi di Barcellona, Registr. Sardiniae ab ann. MCCCXXI. ad ann. MCCCXXIII. fol. CLXXVIII.
Infans Alphonsus, Illustrissimi Domini Regis Aragonum primogenitus, eiusque generalis Procurator, ac Comes Urgelli egregio Viro Ugoni Vicecomiti de Basso, ac Iudici Arboreae, salutem, et gratiam. Licet hodie, quo praesens scribitur littera vobis, scripserimus: quod die Lunae proxime venienti intendebamus recedere de Portu Palmae de Sols, versus Villam Ecclesiarum progressuri; quia tamen recognitis curribus, quos in partibus istis potuimus habere, est totaliter impossibile, nos cum tota gente nostra simul progredi, nec etiam in parte sufficienti, nostro honore servato, deliberaverimus pro meliori praemittere trecentos, vel quatuorcentos milites cum curribus quos habemus, apud locum de Villa Massargia, et statim, cum ibi fuerint remittant nobis currus, ut cum illis tot victualia praemittamus iterato, ac iterum, quousque muniri possimus decenter, ne defectu victualium haberemus discedere a proposito supradicto. Vos autem, quia dicti currus etiam nobis non sufficiunt, mittatis apud dictum locum de Villa Massargia tot, quot poteritis currus illis onustos victualibus, quibus nostrum exercitum indigere pensatis, ut vestra subventione, nostroque apparatu, quem hic continue procuramus, et mittimus, propositum nostrum sortiatur effectum. Illi autem milites quos promittimus facere viarum securum accessum, et iniungatis ductoribus… quod obediant illi, quem praefecimus militibus supradictis nec minus per vestras litteras quam cito poteritis, sine mora significetis nobis diem recessus curruum vestrorum, et diem applicationis eorum apud Villam de Massargia. In praemissis autem curam, et diligentiam sollicitam praebeatis omnino, sic quod vestra industria et ardua solicitudine, nostra, vestraque intentio ad prosperum ducatur effectum; quia sine vestrae nobilitatis auxilio, ut nobis videtur expresse, id quod intendimus, ad optatum nullatenus duceretur effectum. Milites vero quos praemittemus erunt ad tardius in loco praedicto de Massargia die martij proxime venienti. Datum in Portu Palmae de Solz XV. Calendas Iulij anno Domini M.CCC.XXIII.