XXXV.
Diploma dell’Infante Don Alfonso di Aragona, col quale si fa espresso divieto al Podestà di Sassari di chiedere o ricevere dal Comune alcun dono, o provigione, oltre lo stipendio assegnatogli.
(1326, 26 dicembre).
Dagli Archivi ant. della Città di Sassari.
Nos Infans Alfonsus Illustrissimi Domini Regis Aragonum primogenitus eiusque generalis procurator ac comes Urgellensis. Quia intelliximus per ambaxiatores civitatis nostre Sassari ad nos destinatos quod cum temporibus preteritis potestates tunc Sassari procurarent cum aliquibus de consilio dicte civitatis quod universitas ipsis daret, vel provideret eisdem potestatibus in quibusdam pecunie quantitatibus graciose multociens inter volentes hoc et nolentes multe divisiones et dissensiones oriebantur; ex eo quod etiam dicti ambaxatores pro parte dicte universitatis nobis supplicarunt ut super hiis tale dignaremur adhibere remedium, quatenus in futurum dictorum scandalorum huiusmodi materia totaliter subducatur. Id circo et eo etiam quia talia apud bonos inhonesta noscuntur, cum presenti carta nostra statuimus quod potestas dicte civitatis qui nuuc est, licet de ipso dicti ambaxatores laudabile perhibeant testimonium, aut alii potestates qui post eum in dicta civitate fuerint pro tempore nunquam audeant petere, habere, aut recipere ab universitate ipsa aliquod donum aut provisionem quamcumque, neque dicte universitati ea conferre liceat ullo modo. Hoc quidem statuimus sub pena centum librarum alfonsinorum minutorum nostre acquirenda camere; et tam a dantibus quam a recipientibus sine ullo remedio quociens contra presens statutum fecerint exigenda, qua etiam solum donum aut servicium, aut provisionem que date fuerint nostre camere similiter acquiri statuimus et volumus, penitusque applicari. In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri iussimus nostro sigillo appendicio communitam. Datum Turolii septimo kalendas ianuarii, anno Domini millesimo tercentesimo vicesimo sexto, sigill… etc.