Lettera di Ettore di Fiesco, e di Francesco Sofia ai Protettori delle Compere di S. Giorgio in Genova, con la quale partecipano ai medesimi il loro arrivo a Lerici, e gl’interrogatorii fatti immediatamente al vescovo di Ajaccio, e le rivelazioni da lui fatte e ottenute da essi, cum magna industria et difficultate, per mezzo della tortura.
(1480. – 19 agosto).
Dagli Archivi della Banca di S. Giorgio in Genova (originale).
(A tergo) Magnificis dominis protectoribus Comperarum sancti Georgii excelsi comunis Janue.
(Intus) Magnifici domini etc. Heri mane huc aplicuimus remo magis quam vento nos iuvante: statim intelleximus a castellano dictum episcopum hactenus aliquid minime revelasse: quod nobis posset quocumque luminis in materia afferre. Formavimus inquisitionem adversus dictum episcopum et deinde sumpto prandio super ea dictum Episcopum premissis verbis oportunis examinavimus. Qui quidem Episcopus caute admodum et magna cum malitia respondit tam ad inquisitionem quam ad interrogatoria: in quibus interrogatoriis non obstante eius malicia comprehendimus satis dicti Episcopi iniquitatem. Tandem monuimus eum ut hac nocte cogitaret et veritatem de omnibus revellaret: Aliter adhiberemus oportuna remedia: hac mane iterum eum examinavimus et nihil effectualiter ab ore eius excerpere poteramus decrevimus precedentibus legitimis indiciis et argumentis eum torqueri debere consentiente et assistente Reverendo domino Episcopo Brugnatense; quamprimum fuit aliquantisper ellevatus licet prius affirmasset et iurasset se nil aliud scire; tandem clamavit se omnia propataturum: et sic dimissus et relaxatus effectualiter manifestavit se una cum quodam Gregorio Polla genero Johannis Cataiholli habitatore Agogliastri insule Sardinee et cum dicto catalano suspenso ab inicio proditionem pertractasse: Tandem comunicasse fuisse (sic) rem cum Valentino de Bobio et Perrino de Robo Antonio de Campo et Francisco de Forestano Iohane Gigino Luca de Rolando Galeoto vel Augustino Cichanexe et ordinatum fuisse de mittendo oratorem ex Bonifacio ad vestrum Magnificum Officium petendo ut per vestras dominationes emerentur bona et possessiones Bonifacinorum vel eis daretur modus quo vivere possint: Aliter rei sue providerent: et quod non providendo per magnificentias vestras ut credebant possint mittere oratorem ad regem Aragonum qui offerret oppidum Bonifacii ipsi regi et cum eo conventiones firmaret inter ipsum regem (1) et ipsos oppidanos. Hec est summa huius rei quam hactenus evellere potuimus magna cum industria et difficultate propter hominis maximam astuciam: prosequemur continue et quantum in nobis erit nihil pretermittemus ad veritatem ipsam plenius habendam: et die Iune ut credimus recedemus cum velocius poterimus ad vestras dominationes accessuri: que feliciter valeant et quibus nos ipsos ex corde commendamus. Datum in Arce Illicis die XVIIII augusti 1480.
Et vestrarum dominationum devotissimi Hector de Flisco et Franciscus Sophia commissarii etc.
Jeronimus.
(1) Tutte le parole sottolineate sono scritte in cifra nell’originale, e se ne trova la spiegazione in un foglietto annesso all’originale medesimo.